50:144 desideret. Primum signum nominat patientiam: vel ideo quod omnes Satanae et hostium insultus generose sustinendo, et nusquam cedendo, invictus steterit: vel quod excellentiae suae oblitus, omnes iniurias pertulerit aequo animo, taedia infinita devoraverit, indignitates patientia vicerit. Siquidem tam heroica virtus quasi coeleste est sigillum, quo apostolos suos Dominus consignat. Secundum locum dat miraculis. Nam quod signa et prodigia et virtutes nominat tribus nominibus (quemadmodum alibi) rem eandem exprimit. Signa porro vocantur, quod non sunt inania spectacula : sed quae destinata sunt docendis hominibus. Prodigia, quod sua novitate expergefacere homines debent et percellere. Potentiae aut virtutes, quod sunt magis insignia specimina divinae potentiae, quam quae cernimus in ordinario naturae cursu. Porro scimus hunc praecipuum fuisse miraculorum finem sub evangelii exordia, ut doctrinae accederet maior autoritas. Ergo quo quisque pluribus miraculis donatus fuit, eo magis confirmatum fuit eius ministerium, quemadmodum dictum est in 15. capite epistolae ad Romanos. 13. Quid est in quo. Exaggeratio ingratitudinis, quod in eorum bonum excelluerat, quod fructum perceperant ex approbatione sui apostolatus: et tamen pseudoapostolorum maledictis assentiebantur. Exceptionem ironice adiungit, quod illis non fuisset oneri. Nam revera hic erat cumulus tot beneficiorum, quae illis praestiterat, gratuito illis serviisse: strenue postea ipsum contemnere ut faciebant, quid erat aliud nisi eius modestiae insultare? Id vero quantae erat inhumanitatis? quare merito tam vecordem superbiam acriter perstringit. Condonate mihi hanc iniuriam, inquit. Bis enim ingrati erant, qui non modo eum contemnebant, cuius beneficiis erant obstricti: sed probro quoque vertebant illi suam beneficentiam. Chrysostomus putat nullam ironiam subesse, potius esse excusationis verba: sed si quis propius expendat totum contextum, facile perspiciet glossam hanc alienam esse a mente Pauli. 14. Ecce tertio. Commendat factum suum, pro quo pessimam gratiam retulerat a Corinthiis. Se enim duabus de causis abstinere dicit ab eorum facultatibus, quod eos quaerat, non eorum opes: deinde quod patris officium erga ipsos velit facere. Hinc apparet quam laudem mereatur eius modestia, quae contemptum illi pariebat apud Corinthios. Non quaero quae vestra sunt. Yeri probique pastoris officium, non lucrum ex ovibus quaerere, sed ovium salutem. Quamquam notandum est, non ita quaerendos esse homines, ut quisque suos sibi discipulos habeat. Malum est lucro esse addictum, aut quaestus faciendi causa pastoris munus obire: sed discipulos abducere post se ambitionis causa multo peius. At Paulus intelligit mercedem se non