5:144 glandibus pastae. Fiebat et ex ilice, quod genus superiori proximum est. Ius autem civicae non temere permittebatur, nisi is qui servatus erat, agnosceret suum servatorem. Qui tamen si non ingenue fatebatur, legibus cogebatur ad hanc confessionem, ut testatur Cicero in oratione pro Plancio. Lucanus libro L: Servati civis referentem praemia quercum. Ad hanc similitudinem Caesaribus etiam deferebatur nomine civitatis, quasi generis humani servatoribus, eratque in postibus palatii suspensa quasi insigne clementiae. Quod hic obiter designare voluit Seneca. Valerius libro II.: Caeterum ad quercum pronae manus porriguntur, ubi ob cives servatos corona danda est, qua postes augustae domus sempiterna gloria triumphant. Ovidius Tristium ITI.: En domus haec, dixi, Iovis est: quod ut esse putarem. Augurium menti querna corona dabat. Paulo post: Causaque suppositae scripto testante coronae Servatos cives indicat huius ope. Quod autem hic Seneca civicam dixit sine adiecto, loquutio est autoribus familiaris, cuius multa exempla apud Plinium et Suetonium. Vergilius praeter aliorum morem civilem dixit Aeneidos VI.: At qui umbrata gerunt civili tempora quercu. Non hostilia arma detracta] Quasi diceret nullum triumphum aequiparandum huius coronae decori: quemadmodum Scipio dictabat se malle unum servare civem, quam mille hostes occidere. Haec divina potentia] Hoc schema rhetoribus παραδιαστολὴ vocatur, duas res aut plures quae videntur unam vim habere, disiungens. FINIS LIBRI PRIMI. [pag. 138] L. ANNAEI SENECAE DE C L E M E N T I A AD NERONEM CAESAREM LIBER SECUNDUS. CAPUT I. Ut de clementia scriberem, Nero Caesar, una me vox tua maxime compulit: quam ego sion sine admiratione et quum diceretur audisse memini, et deinde aliis narrasse. Vocem generosam, magni animi, magnae lenitatis, quae non composita, nec alienis auribus data subito crepuit, et bonitatem tuam cum fortuna tua litigantem in medium adduxit Animadversurus in latrones duos Burrus praefectus tuus, vir egregius, et tibi principi notus, exigebat a te, scriberes in quos, et ex qua causa animadverti velles. Hoc saepe dilatum ut