44:144 angelum sic loquutum esse: quibus verbis significat consolationem non fuisse privatim datam angelo vel seorsum, ut eam teneret occultam in sinu : sed in usum totius populi. Non fuit igitur haec arcana consolatio. Sed quam Dominus voluit promulgari per suos prophetas, quemadmodum nuper ostendimus ex loco illo Iesaiae, Consolamini, consolamini populum meum, dicet Deus vester. Quod autem Deus hic dicit se selo magno affectum esse erga Ierusalem et Sion, ex recepto scripturae usu positum est. Deus enim quia non potest satis exprimere inaestimabilem gratiam qua electos suos dignatur, libenter usurpat hanc similitudinem, quod suscipiat salutem suorum tuendam, quemadmodum maritus pugnat summo ardore pro uxore sua. Haec igitur est ratio cur dicat se zelare pro Ierusalem, et haec loquendi ratio diligenter notanda est, ne putemus Deum frigere, dum cunctatur et differt suum auxilium: quia ut sumus praecipites in votis nostris, ita vellemus Deum ruere simili impetu: et imputamus hoc frigori, nisi festinet pro votis nostris. Has dubitationes Deus compescit quum testatur se zelo affici. Significat enim tarditatem suam non procedere ex segnitie, vel quia nos contemnat, aut pro nihilo ducat: sed aliam esse rationem cur nos teneat suspensos. Certo igitur persuasi simus, etiam ubi Deus auxilium suum subducit, non aliter affectum esse erga nos, quam optimus quisque pater erga filios suos esse solet. Caeterum non conspici huius amoris signa, quia non semper etiam nobis expedit tam cito nos liberari a molestiis. Sit igitur hic clypeus noster contra omnes impetuosos affectus ne scilicet indulgeamus nimio nostro fervori, aut putemus negligi salutem nostram a Deo, si quando ad tempus dissimulat, neque statim profert manum suam ad nos iuvandos. Sequitur: 15. Et ira magna ego irascor contra gentes has quietas, quia ego iratus fui parum, et adiuverunt in malum. Hic Deus occurrit dubitationi quae facile obrepere poterat omnium piorum animis: Cur ergo permitteret libidini gentium ita miseros Iudaeos: interim vero sineret profanas gentes quiescere, et frui suis delitiis? Hoc enim primo intuitu valde absurdum erat: si talis erat zelus Dei erga Ierusalem, cur saltem non dabat signum aliquod sui favoris? Respondet igitur, etiamsi conditio gentium nunc melior sit, tamen non esse cur Iudaei sibi displiceant in molestiis suis: quia exspectandus sit finis qui impendet. Interea rursus notandum est, Deum hic tantum loqui, et nondum prodire armatum ad exsequendam vindictam. Et haec vera est ac legitima fidei probatio, ubi Deus nos ab ore suo pendere iubet. Et loquendi ratio notatu digna est¡í