30:144 deserti ingressu proficiscentes in terram promissam Israelitas prohibere transitu conati fuerant, quo tempore nondum erat Agagus natus. Ex quo fit conspicua Dei vindicta in illud peccatum quod obliteratum videbatur, et perpetua oblivione deletum: quae tamen etiam peccata tam ipsius Agagi quam maiorum complexa est. Haec varo quo melius a nobis menti comprehendantur, observandum quod Deus Abrahamo dixerat: Amorraeorum iniquitates nondum venisse ad iustam mensuram et cumulum. Deus tum adversus populos in quorum medio vivebat Abrahamus fert sententiam: qui sane dignissimi iam tum erant punitione, si ex iudicii sui severitate voluisset cum ipsis agere: verumtamen Deus nondum impletam ipsorum mensuram ait, et nondum impletum vindictae tempus: quasi diceret, illos nondum ad maturitatem venisse, sed loco et tempore puniendos. Atqui plus quam ducenti quinquaginta, immo plus quam tercentum anni lapsi erant, ex quo Deus ipsis comminatus fuerat. Nam quadringenti et triginta anni intercesserant a prima promissione facta Abrahae, ad exitum usque populi ex Aegypto. Sed quomodo dicit se illos puniturum, quum tantum temporis effluxerit? In lege sane Deus dicit se puniturum iniquitatem patrum in filiis usque in tertiam et quartam generationem. Ex quibus apparet Deum punire mortuos in ipsorum progenie, et patienter eos qui iam tum digni erant internecione tolerare: quibus etsi videtur ignoscere, non tamen ignoscit, sed patienter tolerando condemnationem ipsorum aggravat, si perstiterint in pervicacia et obstinatione. Quod si corpoream vindictam illos effugere contigerit, tanto magis horrendam animis ipsorum reservari certum est. Caeterum quum liberos illorum post lapsos annos tercentum a lata sententia ulciscitur, nemini tamen iniuriam facit. Nam quum et illi Dei spiritu destituantur, peccata peccatis cumulant, et malum malo, et in peius semper ruunt, donec ad summum iniquitatis cumulum devenerint, cuius vindicta differri amplius non possit. Ex quo fit manifestum: Deum non ita ulcisci peccata patrum in liberis, ut ipsi sint innocentes et iusti: et insontem non luere poenas pro sonte: sed Deum tanta semper aequitate et iustitia sua iudicia dispensare, ut peccatorem puniens post ducentos annos, aequissima tamen semper illa sit punitio, et non possit qui plectitur conqueri se pro alterius peccato poenas sustinere, quum sibi satis sit culpae conscius. Sic, exempli gratia, quum Chananaei ab Israelitis caesi fugatique sunt, etsi diu dilata sententia fuerat, non poterant de ea conqueri, quod digni essent qui funditus exstirparentur: ut si quis defensionem illorum susciperet, dedecore obrueretur, quod Dei iudicia semper iustissima reperiantur. Idem in Agago conspicuum: quem Samuel dignas factis suis poenas luiturum ait, quod