21:144 quem Calvinum lacesserent, incitatus, palam 1) ausus est in ipso congregationis coetu XVI. Octobr., quum ille Ioannis locus (8 v. 47) explicaretur: Qui ex Deo est, verba Dei audit, et quia non auditis ex Deo non estis, liberum arbitrium et operum praevisionem ad aeternae praedestinationis decretum causis omnibus etiam ordine superius2) evertendum, adiectis etiam in veram doctrinam contumeliis fastuque mere seditioso proferre: idque eo ut existimatur audacius quod forte Calvinum suo loco non sedentem abesse crederet. Et aberat quidem ille initio. Sed eo sermonem ingresso superveniens pone alios nonnullos sese continuerat. Finita monachi oratione Calvinus repente apparens, quamvis plane nihil antea tale meditatus, tum certe si unquam alias qui vir esset ostendit. Siquidem illum tot verbi divini testimoniis, tot Augustini praesertim locis, tot denique tamque gravibus argumentis confutavit, perculit, obruit, ut omnes praeter ipsummet perfrictae frontis monachum ipsius vehementer puderet. Aderat in ipso audientium coetu assessorum praetoris unus, quorum in urbe ius prehensionis est. Is illum dimisso coetu tanquam seditiosum in custodiam tradit. Quid plura? Causa multis disputionibus agitata senatus Helveticarum etiam ecclesiarum sententiam percontatus illum tum ut seditiosum, tum ut mere Pelagianum XXIII. Decembr. publice damnatum urbe expulit, fustuariam poenam minatus, si vel in urbe vel in urbis territorio esset deprehensus. Ipse postea in vicinum oppidum demigrans inultas magnasque turbas dedit, donec Bernensi quoque ditione bis expulsus, ministerium in Gallicis ecclesiis ambiens, quas tum pacificas fore putabat, Lutetiam primum indeque Aureliam veniret, poenitentiam miris artibus simulans ultroque cum Genevensi ecclesia reconciliationem petens : quod quum re ipsa praestiturus videretur, ubi contra quam sperarat ecclesias affigi animadvertit, repetita medicina ad hostes evangelii manifesta defectione (uxore quoque canonicis Augustodunensibus prostituta) transivit, unde nunc etiam quibus potest maledictis veritatem proscindit. At Genevae interea collegium ministrorum in publico coetu veram de praedestinatione doctrinam adseruit, publicoque scripto deinceps a Calvino comprehensam comprobavit: hoc unum istis dissidiis consequuto Satana, ut caput hoc christianae religionis antea obscurissimum dilucidum perspicuumque cunctis non contentiosis evaserit. Anno vero deinceps sequuto3) magis apparuit quantam flammam accendisset impurus ille, licet 1) add. tandenic 2) causis superius om. 3) MCLII.