52:143 143 EPIST. PAULI AD THESSALONICENSES I 144 fectus sequetur ex oblata gratia. Non quod ex seipsis id possint, sed quia Deus, ut salutem nostram inchoat, nos vocando: ita perficit, corda nostra formando in obedientiam. Summa ergo est, quod divinae electionis testimonium non modo in Pauli ministerio apparuerit, eo quod spiritus sancti virtute fuerit praeditum: sed in Thessalonicensium quoque fide, ut haec conformitas solida sit illius approbatio. Dicit autem: Imitatores Dei et nostri fuistis: quo sensu dicitur credidisse populus Deo et Mosi servo eius. Non quod diversum aliquid a Deo habuerint Paulus et Moses: sed quia potenter per eos operatus est, tanquam ministros et organa. Dum amplexi estis. Promptitudo recipiendi evangelii imitatio Dei vocatur: quia sicuti Deus liberaliter se Thessalonicensibus obtulerat, sic illi voluntarie occurrerant. Dicit, cum gaudio s p i r i - tus s a n c t i , ut sciamus non impulsu carnis, aut propriae naturae instinctu promptos et alacres fore homines ad obsequendum Deo: sed hoc esse opus spiritus Dei. Circumstantia haec, quod in tribulatione multa nihilominus amplexi fuerint evangelium, ad amplificationem facit. Videmus enim permultos non alioqui alienos ab evangelio, qui tamen crucis metu territi, refugiunt. Ergo qui intrepide instantes afflictiones cum evangelio amplecti non dubitant, praeclarum magnanimitatis specimen in eo edunt. Atque hinc melius constat quam necessarium sit spiritum hic nobis opitulari. Evangelium enim non rite nec sincere, nisi laeto animo, recipi potest. Atqui nihil magis ingenio nostro adversum, quam in afflictionibus gaudere. 7. Ita ut fueritis. Altera amplificatio, quod suo exemplo fideles quoque provocaverint: hoc enim magnum est, sic praecurrere eos, qui viam prius ingressi erant, ut illis simus adiumento ad peragendum suum cursum. Typum (quo verbo usus est Paulus) Graeci appellant quod Latinis est exemplar, Gallis patron significat: ergo tam illustrem fuisse Thessalonicensium virtutem in excipiendis afflictionibus scribit, ut reliqui fideles inde constantiae regulam mutuati fuerint. Ad verbum autem reddere placuit exemplaria, ne frustra quid mutarem ex graeco Pauli sermone. Deinde quia pluralis numerus (meo iudicio) plus quiddam exprimit, quam si dixisset ecclesiae illius corpus ad imitationem esse propositum : quia sensus est, totidem fuisse typos, quot erant hominum capita. 8. A vobis enim personuit. Elegans metaphora, qua significat adeo vivam fuisse eorum fidem, ut suo veluti sonitu alias gentes excitaverit. Sermonem enim Dei personuisse ab eis dicit, quia sonora fuerit eorum fides ad conciliandam evangelio fidem. Dicit hoc non modo factum fuisse in vicinis locis: sed etiam procul manasse, ac exauditum fuisse hunc sonitum, ut res praeconium suum non desideret.