50:143 143 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 144 enim in re inferior fui summis apostolis: tametsi nihil sum. 12. Signa quidem apostoli peracta fuerunt inter vos, in omni patientia, et signis, et prodigiis, et virtutibus. 13. Nam quid est in quo fueritis inferiores caeteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non fui vobis onerosus? condonato mihi hanc iniuriam. 14. Ecce, tertio propensus animo sum ut veniam ad vos, neque vobis ero oneri. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Etenim non debent filii parentibus recondere, sed parentes filiis. 15. Ego vero libentissime impendam et expendar pro animabus vestris: licet uberius vos diligens, minus diligar. 11. Factus sum insipiens* Variis excusationibus hactenus veniam deprecatus fuerat: quod praeter morem institutumque suum, praeter decorum etiam et apostolici officii rationem, suas glorias praedicaret. Nunc loco deprecationis exprobratione utitur, culpam reiiciens in Corinthios, qui has vices debuerant occupare. Nam quum Paulo detraherent pseudoapostoli, debuerant strenue se opponere et fideliter reddere debitum eius virtutibus testimonium. Mature vero eos obiurgat, ne defensionem, quam eorum ingratitudine coactus attulit, in sinistram partem vertant, vel pergant obstrepere, qui erga eum erant male affecti. Nulla enim in re. Ingrati sumus Deo, si patimur eius dona (quorum sumus testes) ab improbis et malignis vituperari aut vilipendi. Huius culpae reos facit Corinthios. Ipsum enim summis apostolis parem cognoverant: et tamen aures praebebant calumniatoribus, quum iiii detraherent. Per summos apostolos nonnulli aemulos eius intelligunt, qui sibi primas arrogabant. Ego autem intelligo etiam, qui praecipui erant inter duodecim: quasi diceret: Cum quovis apostolorum conferar: non timeo ne reperiar minor. Tametsi enim Paulo optime cum apostolis omnibus conveniebat, ut prae se eos extollere paratus esset: erat tamen illi certamen cum ementitis eorum nominibus. Hoc enim praetextu abutebantur pseudoapostoli, se fuisse in contubernio duodecim, omnes eorum sensus tenere, habere cognita omnia eorum instituta: et similibus. Ergo quum istis larvis aut fucatis titulis videret Paulus falso eos superbire et apud imperitos proficere: ad illam comparationem descendere necesse habebat. Correctio addita tametsi nihil sum significat Paulum nihil velle sibi proprium sumere, sed tantum in Domino gloriari. Nisi forte magis placeat concessionem esse, in qua exprimat quid de se a malevolis et obtrectatoribus iactetur. 12. Signa quidem apostoli. Signa apostoli accipit pro sigillis, quae ad obsignandam apostolatus fidem valent, vel certe pro argumentis aut probationibus: ac si dixisset: Deus apostolatum meum inter vos ita confirmavit ut nullam approbationem