5:143 DE CLEMENTIA suae parvae videntur; multi eas gravius aequo habuere. Aratrum vetustis urbibus inducere] Periphrastice designat urbium subversionem, quibus condendis et evertendis consuetudo fuit adhibere aratrum. Vergilius Aeneidos V.: Interea Aeneas urbem designat aratro. Horatius Carminum L: Irae Thyesten exitio gravi Stravere, et altis urbibus ultimae Stetere causae, cur perirent Funditus, imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens. In ordinem eoactani] Id est in privatum modum, et quasi unius e populo, tracta, ut quidam volunt, metaphora a disciplina militari, qua milites gregarii in suum quisque locum et ordinem coguntur. Priscianus libro XVIII. : In ordinem coactus, inquit, inter viles et abiectos numeratus. Livius libro VI. : Aut huic rogationi qua se in ordinem cogi videbat, obsistere potuit: aut ne illas quidem, propter quas et baec lata erat, impedire. Mereri dementia civicam] Quo facilius huius loci sensum assequatur lector, sic paucis accipiat, civicam coronam donari antiquitus solitam ei qui civem in praelio servasset, quasi testem vitae salutisque receptae. Ideo e fronde querna componebatur, quod cibus vetustissimus querceus fuerit, inquit Gellius. Addit Plutarchus alias rationes tum in Problematis, tum in vita M. Coriolani: seu quia Iovi sacrata est quercus, seu quod facilem [pag. 137] militi cibum tum passim, tum promptius exhibet: seu quia inter omnes sylvestres arbores fertilissima, ex qua cibus glandes, potus mulsum, obsonium ferae atque alites