30:143 143 H03JILIA LVI. 144 per iustitiae administros. Cessantibus autem illis et officio non fungentibus, Deus ipsement miris modis operatur, et homicidas istiusmodi licet ab hominibus pecuniariis mulctis tantum affectos ita iusto suo iudicio persequitur, ut quibusvis fiat manifestum Deum in coelo et terris dominatum exercere : licet hominum malitia maxima ubique regnet confusio. Tanto igitur maior hic nobis adhibenda cautio, ut neque vi ulla, neque iniuriis aut contumeliis proximos afficiamus, quanto est illustrior Domini de Agago vindicta. Quare si proximum iniuria afFecerimus: Deum nos gravem adversarium habere sciamus: et si vitam innocentium profuderimus, nostram etiam profundendam. Neque vero morte illa corporali propterea Dei satisfactum esse iudicio sic arbitremur, ut coram ipso absolvamur: sed potius mortem illam sciamus esse veluti tesseram et signum sequuturae olim horrendae illius mortis aeternae omnibus istiusmodi sanguinariis et homicidis praeparatae. Haec igitur doctrina ex istis verbis Samuelis eruenda et retinenda nobis est, quibus Agagum compellans dixit, eum qui mulieres multas liberis suis orbas fecerat, matrem etiam sine liberis habiturum: quasi dicat: Tu Agage fuisti multis iniuriosus, tu etiam eruentus multos infantes trucidasti, tu multas mulieres liberis orbasti, et multos orbos parentibus effecisti, tu ergo iam tuo ipsius gladio morere, et quam aliis intulisti cladem patere. Nunquam ergo abeunt multae et impunitae rapinae, caedes et homicidia, licet Dei vindicta pedetentim progrediatur, quae suo tandem tempore severior advenit. Caeterum observandum: Deum poenas ab Agago de propriis peccatis reposcentem, non oblivisci priorum illorum, quae ante tot saecula se ulturum minatus fuerat. Nam quare Deus Saulem voluit Amalecitas bello persequi? Nae non tantum ulturus extorsiones et violentos impetos ipsorum a decem annis aut viginti: sed poenas repetiturus de eo quod pro viribus patres ipsorum conati fuissent populum Israeliticum arcere a possessione terrae Chanaan, tot ante saeculis patribus ipsorum promissae: quod Dei promissionem gratuitam irritam facere voluissent: quod ecclesiae Dei fuissent hostes infensissimi: quod fratres in itinere ex improviso adorti essent, et sine occasione sanguine sibi iunctos lacessivissent. Deus itaque tum sententiam ediderat adversus Amalecitas de funditus ipsis exstirpandis, et quidem iureiurando exserta super thronum manu confirmarat et ratum fecerat, se nunquam Amalecitis parciturum. Et quidem minas illas in tabulas referri iusserat in perpetuam memoriam, donec tempus implendae istius condemnationis impleretur. Saulem itaque Deus hanc provinciam suscipere iusserat. Ergo iam tot ante saecula illatas Israelitis iniurias Deus ulcisci voluit. Tercentum enim anni lapsi erant ex quo in ipso