21:143 143 THEODORI BEZAE 144 constaret, cuius tamen causa litem non esse movendam Calvinus existimavit. Offendiculum autem inde a nonnullis acceptum Calvino [B 8] praebuit libelli de Scandalis scribendi occasionem, Laurentio Normendio1) integerrimo veterique amico inscripti. Huius autem biennii tranquillitatem dissidia sequentis, quinquagesimi primi nempe supra sesquimillesimum, facile compensarunt. Nam praeterquam quod toti ecclesiae ac Calvino nominatim luctuosus fuit Buceri morte, quem virum summe dilexerat, itemque Ioachimi Vadiani consulis Sangallensis, viri singulari tum pietate tum eruditione praediti interitu, efferbuit factiosorum improbitas eo ardentius , quo diutius sopita delituerat : adeo ut palam negarent cum adventantibus exsulibus ius civitatis communicandum, nec eo contenti Calvinum ipsum ex concione trans Rhodanum habita redeuntem per ludibrium pulsarint, et Raymundum eius collegam nocte forte2) pontem Rhodani transeuntem exempta furtim sublica paene in subiectum fluvium praecipitarint: denique in ipso Divi Gervasii templo tumultum non parvum eo praetextu excitarint, quod minister infanti ad baptismum oblato indere Balthasaris nomen, (quoniam id diserte leges3) scriptae ob certam causam prohibebant) recusaret. Neque tum adversus haec mala quidquam erat, quod Calvinus opponeret, praeter fortem invictamque patientiam. Sed et aliud novum malum Genevensem ecclesiam per id tempus invasit. Dedit autem occasionem4) Hieronymus quidam Bolsecus ex Carmelitarum societate Lutetiae monachus: qui quum aliquot ante annos cuculla quidem abiecta sed monachismo retento5) profugisset, idem etiam decepta Ferrariensi Ducissa ab ea6) pulsus ac tandem triduo medicus factus Genevam venerat: ubi quum inter eruditos medicos nullo loco esset ut sese theologum esse ostenderet, falsum et absurdum 7) quiddam de praedestinatione inter aliquos8) ac tandem etiam in congregationis coetu blateravit. Eum Calvinus primum moderata reprehensione contentus9) refutaverat, deinde ad se vocatum docere meliora fuerat conatus. At ille, sive ambitione monastica percitus, sive ab illis factiosis iampridem quaerentibus, per 1) Nomen Nickelius e provincia Normannia interpretatur, quod fortasse de viri atavis valet. 2) Recentiores add. ad invisendum aegrotum. 3) Eaedem add. iampridem. 4) Huius causa fuit. {Rece.) 5) Eaedem add. in Italiam. 6) om. ab ea. 7^ mere Pelagianum (eaedem). 8) add. privatim primum el om. ac tandem in congregationis coetu. 9) add. domi.