20:143 143 EPISTOLAE 4015.4018 144 non protinus obsequar. Pridem, quia mihi suspectus erat, serio denunciavi apertum me hostem fore si Blandratam foveret. Perfidiose respondit, se ab eius erroribus esse alienissimum. Fefellit, ut video: nec vero tunc aliter iudicavi. Terum quia de Blandrata publice et privatim libere professus eram quod opus erat, putavi me officio esse defunctum, quia idem iudicium ad omnes eius asseclas patebat. Parum vero humaniter mecum agis, dum mihi praestandum censes quidquid delinquit Lismaninus, quia commendatione mea ornatus ad vos venerit.4) Quasi vero non hic ostentasset magnifica encomia quibus eum Poloni usque in coelum extulerant. Quum ad vos reverti in animo haberet, et miro promovendi evangelii zelo se flagrare simularet, fratres hortatus sum ut eum amice amplecterentur, qui pro sua autoritate futurus esset utilis adiutor. Terum quando hanc legem mihi praescribis, posthac in commendandis hominibus parcior ero et cautior, atque ut in eo laudando liberalior fuerim, cur non vestrae potius experientiae quam verbis meis creditis? Scio te aliorum causa id postulare, sed nemo tam caecus est qui non videat, damnato Blandrata simul involvi Lismaninum, ut supervacuum sit hominem relicta causa vexari. Quin potius tibi et aliis persuasum esse cupio, me cum impietate magis congredi quam adversus ipsas personas confligere. Nec dubito quin ultro ad hunc affectum sis propensus: sed quia saepe contentio caliginem obducit, obsecro te, mi frater, ad oppugnandum diabolicum errorem totis nervis enitere. Si se opposuerit Lismaninus, viriliter eius insaniae resistendum erit. Si clandestinis artibus se occultet, Deus brevi eius fraudes protrahet in lucem. Tale, eximie vir et frater mihi ex animo colende. Dominus tibi semper adsit, spiritu prudentiae gubernet laboresque tuos benedicat. Genevae.5) 4) Vide epp. ad Polonos scriptas m. Dec. 1555. 5) Be tempore scriptae epistolae haec habe* Aliquamdiu post Martium et pacificationis edictum exaratam esse patet. Videtur maxime respicere literas Tkretii N. 3932. Simlerus de m. Augusto cogitavit, quem nos sequuti sumus quamvis non omnino confidenter, et si tu minus recentem putaveris non obloquemur.