52:142 posterius ad prioris declarationem sit additum, Certitudo quam tertio loco ponit, vel in re fuit, vel in Thessalonicensium affectu. Ego magis notari puto, quod solidis argumentis sancitum fuerit illic Pauli evangelium : ac si Deus e coelo ostenderet ratam sibi esse eorum vocationem. Quum autem Paulus in medium argumenta profert, quibus electionem Thessalonicensium prorsus divinam esse certior factus erat: hac occasione simul commendat suum ministerium, ut ipsi quoque agnoscant eum et collegas divinitus fuisse excitatos. Quidam sub p o t e n t i a e nomine miracula intelligunt. Ego latius extendo ad spiritualem doctrinae energiam. Nain ut in priore ad Corinthios epistola habuimus, eam sermoni Paulus opponit: tanquam vivam Dei vocem et cum effectu coniunctam, inani et mortuae hominum facundiae. Notandum autem est, electionem Dei^ quae per se abscondita est, suis notis patefieri, dum oves perditas ad se colligit et gregi suo coadunat, vagisque et alienis manum porrigit. Quare hinc petenda electionis notitia est. Caeterum ut arcanum Dei consilium vocationem eius negligentibus labyrinthus est: ita perverse faciunt qui fidei et vocationis praetextu obscurant primam illam gratiam unde manat ipsa fides. Fide j inquiunt, salutem, consequimur: ergo nulla est aeterna Dei praedestinatio quae nos a reprobis discernat. Perinde ac si dicerent, ex fide est salus: ergo nulla est Dei gratia quae nos in fidem illuminet Quin potius j ut coniungi electio gratuita cum vocatione debet, tanquam cum suo effectu: ita primatum interim retineat necesse est. Particulam ono coniungasne cum participio dilecti, an cum nomine electionis, parum interest quoad sensum. 5. Quemadmodum nostis, ete. Nunc Paulus agit quod prius dixi, ut iisdem adducti rationibus Thessalonicenses non dubitent se a Deo electos esse. Nam hoc fuerat Dei consilium in ornando Pauli ministerio, ut manifestam illis faceret suam adoptionem. Ideo postquam dixit illos scire quales fuissent, continuo post addit, talem se fuisse eorum causa: quo significat totum hoc fuisse illis datum, ut certo persuasi essent amari se a Deo, ac eorum electio extra controversiam esset. 6. Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, dum sermonem amplexi estis in tribulatione multay cum gaudio spiritus sancti: 7. ita ut fueritis exemplaria omnibus credentibus in Macedonia et Achaia. 8. A vobis enim personuit sermo Domini: nec in Macedonia tantum et in Achaia, sed etiam in omni loco fides vestra, quae in Deum est, manavit: ita ut non opus habeamus quidquam loqui. 6. Et vos imitatores. Ut illis plus alacritatis addat, mutuum consensum et quasi harmoniam praedicat inter suam praedicationem et eorum fidem. Nisi enim Deo respondeant homines, nullus pro-