51:142 sterium a saeculis absconditum: sed cuius dispensatio fuerit sibi commissa. Circa finem iterum precatur ut Deus imbuat Ephesios solida Christi intelligentia, ne quid aliud scire appetant. Finis autem est, non tantum ut tot beneficiorum memores gratos se Deo praestent, idque testentur se totos illi consecrando: sed magis ut omnem illis de sua vocatione dubitationem eximat. Est enim verisimile, veritum suisse Paulum ne fidem eorum turbarent pseudoapostoli, quasi ex dimidio tantum fuissent instituti. Fuerant enim gentiles, et purum christianismum amplexi, nihil de caeremoniis, nihil de circumcisione audierant. At vero qui legem ingerebant Christianis, clamitabant omnes profanos esse qui non essent per circumcisionem Deo initiati. Nam haec communis erat eorum cantilena, neminem debere censeri in populo Dei, nisi circumcisum: servandos esse omnes ritus a Mose praeceptae. Ideo Paulum calumniabantur, quod gentibus peraeque ac Iudaeis Christum faceret communem: et eius apostolatum asserebant esse coelestis doctrinae profanationem, quod foedus gratiae impuris hominibus, sine delectu prostitueret. Ergo ne talibus calumniis impetiti Ephesii labascerent, illis subvenire voluit. Itaque quum tam diligenter ideo vocatos ad evangelium fuisse disputat, quia electi fuerint ante mundi creationem : ex adverso prohibet ne temere sibi allatum fuisse evangelium existiment hominis voluntate, aut advolasse fortuito: quia nihil aliud fuerit Christi praedicatio apud eos, quam aeterni illius decreti publicatio. Quum prioris vitae infelicem statum ob oculos ponit, simul admonet, raram et admirabilem Dei misericordiam fuisse, quod ex tam profundo gurgite emerserint. Quum de apostolatu sibi erga gentes mandato concionatur, confirmat eos in recepta semel fide: quia divinitus