50:142 Libentissime igitur. Haec posterior sententia confirmat expositionem quam dedi. Gloriabor, inquit, super infirmitatibus meis, ut inhabitet in me v i r t u s Christi. Ergo quem pudet huius gloriae, is ianuam Christi virtuti claudit, et eam quodammodo a se repellit. Tunc enim locum damus Christi gratiae, dum vera animi submissione infirmitatem nostram sentimus et confitemur. Valles pluvia rigantur ad foecunditatem, quum interea summi aliorum montium vertices sicci manent. Valli sergo fiat, qui coelestem spiritualis Dei gratiae pluviam vult suscipere. Addit libentissime, ut ostendat se tanto gratiae Christi desiderio ardere, ut eius adipiscendae causa nihil recuset. Quia permultos videmus Deo quidem cedere, quia sacrilegium metuunt in appetenda eius gloria, non tamen nisi invitos: vel certe minus liberaliter quam decebat. 10. Placeo mihi in infirmitatibus. Non dubium est quin diverso sensu vocabulum infirmitatis usurpet: nam ita prius nominabat punctiones, quas in carne sua sentiebat. Nunc vocat externa accidentia, quae contemptum afferunt coram mundo. Sed postquam in genere de infirmitatibus omne genus loquutus est, nunc ad speciem illam redit, cuius occasione ad generalem illum sermonem digressus erat. Notemus ergo infirmitatis nomen esse generale: ac sub eo contineri tam naturae nostrae imbecillitatem, quam omnia abiectionis argumenta. Agebatur autem de externa Pauli abiectione: longius provectus est, ut ostenderet se modis omnibus humiliari a Domino, quo melius gloria Dei in eius vitiis splendesceret : quae quodammodo sub hominis altitudine latet et obruitur. Nunc iterum ad suas virtutes redit, quae tamen eum despicabilem vulgo magis reddebant quam pretium et laudem afferrent. Quum enim infirmus sum. Hoc est, quo pius mihi deest apud me, eo mihi liberalius ex virtute sua Dominus sufficit quidquid opus esse videt. Nam philosophica fortitudo nihil aliud est quam contumacia, vel potius insana animositas, qualis in phreneticis esse solet. Qui vere fortis esse cupit, ille simul debilis esse ne recuset. Sit, inquam, in se ipso debilis, ut fortis sit in Domino. Si quispiam obiiciat, Paulum hic non de virium defectu, sed de paupertate et aliis afflictionibus loqui: respondeo, omnia haec exercitia esse ad patefaciendam nobis nostram imbecillitatem. Nisi enim Paulum talibus probationibus Deus exercuisset, nunquam tam probe illi perspecta fuisset sua infirmitas. Ergo non paupertatem modo et quascunque aerumnas respicit, sed etiam qui inde consequuntur effectus: ut sunt imbecillitatis nostrae agnitio, diffidentia nostri et humilitas. 11. Factus sum insipiens gloriando: vos me coegistis. Nam ego debueram a vobis commendari. Nulla