5:142 bro VII. : Denique caetera animalia in suo genere probe degunt: congregari videmus, et stare contra dissimilia. Leonum feritas inter se non dimicat, serpentium morsus non petit serpentes: ne maris quidem beluae ac pisces, nisi in diversa genera saeviunt. At hercule homini ex homine plurima sunt mala. Quintilianus in Pasto cadavere: Hoc non omnes ferae faciunt: et quamvis sensu careant muta animalia, pleraque tamen innocentibus cibis pascuntur (uti quoque consuerunt inter homines): etiam si qua alienis membris imprimunt dentem, mutuo tamen laniatu abstinent: nec est ulla supra terras adeo rabiosa belua, cui non imago sua sancta sit. Iuvenalis Satyra XV.: Sed iam serpentum maior concordia, parcit Cognatis maculis similis fera. Quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam Exspiravit aper maioris dentibus apri? Indica tigris agit rapida cum tigride pacem; Perpetuum saevis inter se convenit ursis. Horatius in Epodis: Non Me lupis mos, nec fuit rapacibus Unquam nisi in dispar feris. Augustinus, quoque libro XII. de Civitate: Neque enim unquam inter se leones, aut inter se dracones, qualia inter se homines, bella gesserunt. Abstinent suis] Varia est huius verbi syntaxis in hac significatione. Livius libro I.: Duobus Aenea Antenoreque omne ius belli Achivos absiinuisse. Horatius Carminum III.: Abstineto, Dixit, irarum calidaeque [pag. 136] rixae. Livius libro XXI.: Et Annibali denunciarent, ut a Saguntinis populi romani sociis abstineret. In quibus singulis exemplis syntaxis variat. Qua autem forma hic Seneca dixit abstinere suis, Livius dixit temperare: Templis, inquit, tantum deum (ita enim ab rege edictum fuerat) temperatum est. Immanitatis crimine damnata] Plena est loquutio, sicut apud Ovidium Fastorum VI.: Vixit, ut occideret damnatus crimine regni. Et Cicero Verrina VII.: Nomine sceleris coniurationisque damnati, ad palum alligati, ad supplicium traditi. Quum enim dicimus iudico, damno, arguo, accuso te caedis, subauditur crimine vel causa, vel aliquid simile. Quod ad imitationem Graecorum dici autor est Servius comment. XI. Aeneidos: Illi enim quum dicunt xaj^yoQco ae subaudiunt tvsxa. Quod vero dixit Cicero Philipp. II., minus usitatum est. Licinium, inquit, Lenticulam de alea condemnatum collusorem suum restituit. Quasi dicas condemnari de crimine. In aequo habes] Aeque existimat, nihilo se humanius gerens erga necessarios, quam extraneos. Habere enim, aestimare interdum significat. Salustius in Catilina: Neque cuiquam mortalium iniuriae