44:142 Quid enim melius spem nostram fulcire potest? quid etiam plus potest dare animi ad precandum, quam ubi agimus cum Deo secundum eius promissiones? Deus enim vult vota nostra fundata esse primum in bonitate sua gratuita: deinde in constantia fidei et veritatis suae. Quum ergo sic Deum alloquuntur, Domine tu verax es: atqui tu hoc nobis es pollicitus: freti verbo tuo nunc audemus hoc petere, quod alioqui non licebat, certe non excedunt modum quasi legem praescriberent: sed avide recipere appetunt quod ultro oblatum fuit. Videmus ergo angelum hic non conqueri de mora, nisi quia fundatus est in vaticinio illo tam celebri, quo Deus praefixerat tempus septuaginta annorum populo suo. Qui autem hunc locum arripiunt, ut ostendant populum reversum fuisse ante tempus, nimis frivola argutia nituntur, neque enim angelus dicit eo ipso die quo suscepit hanc precationem finitum fuisse tempus exsilii: sed quia iam elapsum erat, imo praeterierant complures anni, ex quo coeperat reverti populus: et tamen nondum conspicua erat illa gratia, quam speraverant fideles: ideo angelus conqueritur septuaginta annos elapsos esse, et tamen restitutionem qualis fuerat promissa nondum conspici. Quod autem populus nunquam reversus fuerit nisi finito exsilii tempore, ostendimus multis et firmis rationibus. Et perverse faciunt qui obscurant gratiam Dei in populi reditu: quia non fuerit illa redemptio de qua toties concionati fuerant prophetae. Eripiunt igitur Deo summum hunc honorem. Deinde scriptura multis locis testatur Darium et Cyrum fuisse instinctu Dei et arcana spiritus directione huc impulsos. Sequitur ergo opus fuisse Dei redemptionem illam. Deus autem novit moderari singulos temporum articulos, ut satis notum est piis omnibus. Imo hinc colligimus, quam stulti et insipidi sint interpretes, qui abusi sint hoc dicto angeli, quia querimonia iniusta esset, nisi tempus fuisset prius elapsum. Quia ergo distulerat gratiam suam Deus, saltem non manifestaverat ut optandum fuisset, ideo angelus in medium proponit septuaginta annos. Dixi melius quadrare urbes Iehudah fuisse contemptas a Deo. Si quis tamen sequi malit diversam interpretationem , non contendo. Sed quisquis propius expendet prophetae mentem, facile subscribet opinor, contemptas fuisse vel reiectas a Deo urbes Iehudah, quia nullum signum misericordiae daret. Nunc sequitur: 13. Et respondit Iehova angelo mecum loquenti verba bona (vel dulcia), verba cwisolatoria. Hic propheta ostendit Deum, etiamsi non primo statim die manum porrigeret miseris Iudaeis, esse tamen illis propitium. Sed notemus tantum loqui