30:142 impendentes sibi poenas vident, solent vehementer commoveri, indignari et dentibus frendere, et adversus Deum et homines stomachari et insurgere. At Samuel feritatem illam contundit, docens nullam superesse spem salutis et vitae, quod meritam mercedem illum oporteat referre, et factorum praemium. Ita solet scriptura minari fore ut eadem mensura remetiatur iis qui proximos laeserint, et iniuria aliqua vel contumelia affecerint. Idcirco Esaias olim dicebat: Vae tibi qui praedaris: nam et erunt qui te depraedabuntur. Quae comminatio praesertim ad babylonicam monarchiam spectavit, rapinis et spoliis multorum populorum plenam. Sane tum in Oriente regnum illud babylonicum maxime florebat, et tutum ab omni periculo videbatur : sed tamen ipsum oportuit quae ingesserat tandem evomere. Quare, ut diximus, isti licet summos honores occupent, et viribus polleant: tamen legi subiiciendos, et qua mensura fuerint aliis mensi eadem sibi remetiendum sciant. Quid igitur nobis futurum putamus, si isti homines divinam ultionem non effugiunt? An impunitatem sibi pollicebuntur infimae conditionis homines si alii alios depraedentur? Nae si qui autoritate et viribus pollent non eximuntur meritis poenis, etsi privilegio quodam sacrosancti videntur, qualis aliorum futura est poena? Nonne Dei contemtores, contumaces et refractarii, praedones, foeneratores et istiusmodi homines qui malo delectantur horrenda condemnatio manet? Ex Samuelis igitur oratione ad Agagum in primis colligamus oportere iudices capitali supplicio aliquos condemnantes manifestum facere se nulla alia quam officii ratione sontes tali poena mulctare. Idcirco non sola simpliciter capitis sententia in sontes fertur, sed adiecta etiam criminis declaratione: quod non tantum sontes, sed etiam omnes qui adstant plurimum afficit. Et ea ratione iustitiae autoritas et aequitas ab omni violentia et rapinis discernitur. Veluti si, exempli gratia, rex quispiam pro arbitrio hunc vel illum interfici iubeat, quemadmodum apud Turcas hodie morem obtinere videmus, non ea iustitia sed violentia et latrocinium dicetur. At si criminis significatio accesserit, tum apparebit aequitas iustitiae, qua non tantum obtrectatoribus, et maledicis os occluditur: sed etiam supplicium aliis documento est, ut in Dei timore et officio quisque retineatur. Caeterum meditanda ista sententia, quam Deus ipse per Samuelem protulit, ut in hac doctrina magis ac magis exerceamur; nempe eos qui sanguinem humanum crudeliter effuderint, tandem in Dei manum et iudicium casuros, rationemque olim ipsi factorum reddituros: quemadmodum ipse Dominus Genes. cap. 9. loquitur: Eius qui sanguinem humanum efluderit, etiam fundendum, neque tantum facinus -unquam impunitum fore. Quod sane iudicium exercet Deus saepe in hoc mundo