21:142 bonos et veritatis amantes conveniret. Scripta est igitur summa omnium Helveticarum et Rhaetiearum ecclesiarum approbatione consensio, quae praesertim Henricum Bullingerum cum Calvino Tigurinamque ecclesiam cum Genevensi arctissimo vinculo magis ac magis colligavit, in qua etiam omnes adhuc perstamus et ad extremum usque favente Deo perstituros nos speramus* Sic annus ille felix nobis exactus est, si cum caeteris conferatur: cuius eo libentius memini, quod is mihi primae ad ecclesiasticas functiones vocationis meae, vocante me Lausannensi ecclesia impellente vero Calvino, initium fuerit. Scripsit quoque per id tempus binas eruditissimas epistolas Laelio Socino Senensi, Tiguri diu versato ac tandem etiam mortuo. Ex iis vero quod fuerit illius ingenium, nempe plane Academicum, facile quivis dignoscet, res autem ipsa sero ac nonnisi post eius obitum patefecit, quum ecclesias peragrans ac doctissimum quemque ac in iis inprimis Philippum, Calvinum, Ioachimum denique Camerarium (a quo in Philippi vita perhonorifico testimonio contra quam mereretur ornatus est) fefellisset. Siquidem illum postea Bellianae, de qua suo loco dicemus, farraginis maxima ex parte autorem fuisse, et Serveti, Castellionis, Ochini denique furoribus favisse compertum est, exstante etiam illius in illud illustre primum caput Ioannis commentario, in quo facile omnium qui unquam illum locum longe divinissimum corruperunt haereticorum impietatem superavit. Qui hunc excepit annus, nempe quinquagesimus supra sesquimillesimum, satis quod ad ecclesiam 1) attinet tranquillus fuit, eoque decretum est, ut ministri non tantum in concionibus, quas alii negligebant, alii non magno cum fructu audiebant, sed etiam sigillatim per domos et familias certo anni tempore, adhibito cuiusque regionis urbis decurione itemque presbytero plebem2) instituerent, et ab unoquoque fidei rationem summatim exposcerent: qua ex re3) vix credibile est quantus sit fructus consequutus. Alterum decretum, ut in proximum diem4) referretur Natalium Domini celebratio, nec ulli alii festi dies essent praeter septimum quemque, quem Dominicum vocamus, factum plurimos offendit, adeo quidem ut non deessent, qui dies ipsos dominicos a Calvino sublatos confingerent, ut eum in invidiam vocarent: quum tamen non postulante, sed etiam ignorante ministrorum collegio actum ea de re apud populum decretumque fuisse 1) Genevensem add. rece. 2) singulas Becc. 3) quod senatus edictum (eaedem). 4) add. dominicum.