20:142 serio animum adiicere: si pergat, respirabimus. Dominus te incolumem servet, spiritu suo gubernet, virtute fulciat. Genevae 4. Cal. Septemb. 1563. 4015. CALVINUS SARNICIO. Ad Blandratam ergo nunc Lismaninus quoque transiit Quem novo scripto sigillatim refutare si susciperet operae pretium se facturum non putat, (Ad manus erant praeter antiquissimum Ionvillaei exemplar in Cod. Genev. 107¡ì, fol. 271, recentiora Cod. Genev. 119, fol. 58, Cod. Paris. Dupuy 102 fol. 26, Cod. Bernensis Epp. T. v i . 1119 et Simleri Vol. 108.) Eximio et fideli Christi servo D. Stanislao Sarnicio fratri et symmystae mihi colendo. S. Ergo hoc tempus est seriae probationis: Deus ita ubique habenas Satanae laxat. De lugubri Galliae nostrae statu vix audeo verba facere. Nam post innumeras strages, urbium direptiones et promiscua latrocinia hostes evangelii non minus petulanter quam ab initio saevire pergunt. Quaesita fuit pacificandi ratio, sed regis autoritas a multis spernitur, nec finis apparet donec armis cohibita fuerit atque adeo subacta adversae partis rabies. Interea per totam Germaniam turbas concitant homines importuni ut puram doctrinam adulterent. Apud vos, postquam Stancarus nullum non movit lapidem ut omnia turbaret, ex opposito emersit Blandrata, qui primum religionis fundamentum convelleret. Nec vero miratus sum, hominem non tantum fpravo sed perdito ingenio apud vos, ubi plus est licentiae, idem moliri quod hic quoque tentaverat. Verum ubi ex literis tuis cognovi magnam hominum turbam ab illa furia repente abreptam esse, vehementer fui perculsus. Nuper quum mihi oblata esset tabula quaedam, *) in qua Christus fiebat adventitius nescio quis deus, Admonitionem scripseram, 2) quae iam ut spero ad vos pervenit. Nunc, ut gliscenti in dies malo aliquid remedii afferre iterum studerem, sancta tua exhortatione adductus sum. Utinam non infructuosus sit labor! Quod autem tam acriter contendis ut stilum contra Lismaninum stringam,3) ignosce, colende frater, si voto tuo 4015. 1) Greg. Pauli (Heberle in Tub. ZS. 1840, p. 182). 2) Opp. IX 633. Prolegg. xlix. cf. N. 3914. 3) Talia in N, 3938 non leguntur. An recentior aliqua intercidit?