9:141 141 ULTIMA ADMONITIO IOANNIS CALvlNI AD IOACHIMUM WESTPHALUM. Edidit Epistolam Ioachimus Westphalus*), scriptam sodali cuidam suo, cuius nomen pudore subticuit. Illic praefatus se respondere ad convicia Ioannis Calvini, flebiliter deplorat se asperius fuisse a me vexatum, quam Anabaptistas, Libertinos et Papistas. Hoc ut concedam (in quo tamen eius vanitas ") non sine magno dedecore apparet:) cur non quid ipse tum atrocibus in sanam doctrinam maledictis, tum immani erga pios et innoxios homines saevitia meritus sit, paulisper sedato animo secum expendit ac reputat? Quaerit an nulla ipse misericordia dignus sit, quum mitius tractentur illi. [pag. 4] Quasi vero qui omnia humanitatis iura evertit, et data opera visus est aequitati et modestiae bellum indicere, sibi non praeciderit omnem expostulandi rationem. Cur non potius attendit ad coelestis magistri sententiam: Qua mensura usi fueritis erga alios, eadem rependetur vobis? Ac si in romana curia educatus toto vitae cursu, nihil praeter anathemata didicerit, singulis prope versibus in nos fulminando omnes papae scribas et datarios superat: quum eum deficiunt rationes, damnando et conviciando optimam causam obruit. Imo sicuti in comoediis servos nequam ad omnia turbanda impellit desperatio, ita hic suis clamoribus lucem tenebris permiscet. Hanc ego insaniam cur non suo nomine notarem? Imo quia cum duro et praefracto capite negotium erat, cur non liceret malum nodum duro cuneo retundere? 2) Nisi forte novo quopiam privilegio sacrosanctum se esse demonstret, ut proterve omnibus [pag. 5] maledicendo, verbum asperum non audiat. Haec scilicet causa est, cur ambo isti censores librum meum esse spinosum et virulentum pronuncient. Ac de priore quidem epitheto non ita miror, neque etiam moleste fero ho- *) Hanc epistolam integram descripsimus in Prolegomenis. 1) menterie. 2) de faire, comme dit le proverbe, a rude asne rude asnier.