52:141 141 CAPUT I. 142 ac si diceret, rara vis fidei potenter in vobis se exseruit. Adiungit laborem caritatis: quo significat, in caritate colenda nihil refugisse molestiae vel laboris. Et certe experimento cognoscitur quam laboriosa sit caritas. Illud vero saeculum praesertim multiplicem dabat laborandi materiam fidelibus, si defungi vellent caritatis officiis. Plurimis afflictionibus mire premebatur ecclesia: multi opibus nudati, multi domo profugi, multi destituti consilio, multi teneri et imbecilles erant. Omnium fere conditio perplexa erat. Tot necessitates non patiebantur otiosam esse caritatem. Spei tribuit p a t i e n t i a m : ut est illi semper annexa: nam quod speramus, per patientiam exspectamus. Rom. capite 8, 24. Sic autem resolvi debet oratio, quod eorum patientiam in sperando Christi adventu recordetur Paulus. Hinc colligenda est brevis christianismi veri definitio: ut seria sit ac vigoris plena fides: ut nullis laboribus parcatur dum iuvandi sunt proximi, sed in officiis caritatis strenue se occupent pii omnes, studiaque sua impendant: ut in spem manifestationis Christi intenti, reliqua omnia despiciant: et patientia armati, tam longi temporis taedium, quam omnes mundi tentationes superent. Particula, coram Deo et p a t r e n o s t r o , vel ad recordationem Pauli, vel ad haec tria proxima referri potest. Ego sic expono: quoniam de precibus loquutus erat, nunc affirmat, quoties mentem attollit in regnum Dei, Thessalonicensium fidem, spem et patientiam simul illi in memoriam venire. Quia autem fucum omnem facessere oportet, dum in conspectum Dei venitur: hoc additum est ue affirmatio plus haberet ponderis. Porro hoc benevolentiae suae testimonio magis dociles ac promptos reddere voluit. 4. Scientes, fratres dilecti. Participium scientes tam Pauli quam Thessalonicensium personae potest accommodari. Erasmus ad Thessalonicenses refert: ego Chrysostomum sequi malo, qui de Paulo eiusque collegis intelligit: est enim (ut mihi quidem videtur) amplior confirmatio proximae sententiae. Nam hoc ad commendationem non parum valebat, quod Deus ipse multis indiciis Thessalonicenses sibi gratos ac caros esse testatus esset. A Deo electionem. Non mihi in totum displicet Chrysostomi interpretatio, quod Deus eximios reddiderit Thessalonicenses, eorumque excellentiam comprobarit. Quam quam plus quiddam exprimere voluit Paulus. Eorum enim vocationem attingit: in qua quoniam non vulgares virtutis Dei notae apparuerant, inde collegit fuisse peculiariter vocatos cum certae electionis testimonio. Nam ratio mox sequitur, quod non illis nuda tantum allata esset praedicatio, sed cum efficacia spiritus sancti coniuncta: ut solidam apud eos fidem obtineret. Quum dicit in p o t e n t i a et s p i r i t u s a n c t o : hoc perinde, meo iudicio, valet atque in potentia spiritus sancti: ut