51:141 141 COMMENTARIUS IN EPISTOLAM PAULI AD EPHESIOS. ARGUMENTUM. Ephesum urbem suisse Asiae minoris nominibus multis celeberrimam, satis notum est. Qualiter autem illic sibi Dominus populum acquisierit Pauli opera, quodnam fuerit exordium ecclesiae, et quis progressus, Lucas in Actis refert. Ego hic tantum ea attingam, quae ad Epistolae argumentum proprie spectant. Erudierat Ephesios Paulus in pura evangelii doctrina. Quum esset Romae captivus, ac videret eos opus habere confirmatione: scripsit hac de causa praesentem epistolam. Primis autem tribus capitibus praecipue versatur in commendatione gratiae Dei. Nam statim ab initio primi capitis post salutationem de gratuita Dei electione disserit: ut se ideo nunc vocatos esse in regnum Dei agnoscant quia destinati suerant ad vitam, antequam nascerentur. Hic autem refulget admirabilis Dei misericordia, quod salus hominum ex gratuita adoptione, tanquam ex vero et nativo fonte, manat. Porro quia obtusiores sunt hominum mentes quam ut tam sublime arcanum capiant, convertit se ad precationem: ut ad plenam Christi cognitionem Ephesios Deus illuminet. Secundo capite, ut gratiae magnitudinem ex comparatione amplificet, reducit illis in memoriam quam miseri fuerint antequam ad Christum essent vocati. Nunquam enim satis sentimus quantum debeamus Christo, nec satis pro dignitate reputamus quanta sint erga nos eius beneficia, nisi quum ex adverso nobis ob oculos ponitur quam infelix sit extra ipsum nostra conditio. Secunda amplificatio est, quod gentiles erant alieni a promissionibus vitae aeternae, quibus Deus solos Iudaeos dignatus fuerat. Tertio capite suum apostolatum peculiariter gentibus destinatum esse praedicat, ut qui extranei diu fuerint, nunc in Dei populum inserantur. Et quia res erat insolita, suaque novitate multorum animos turbabat, vocat my-