50:141 141 CAPUT XII. 142 citer de quibus certam habemus promissionem: qualia sunt regni Dei complementum et sanctificatio nominis eius, remissio peccatorum, et quidquid nobis est salutare. Verum dum hoc vel illo modo putamus regnum Dei posse, imo debere promoveri, hoc vel illud ad sanctificandum eius nomen esse necessarium: saepe opinione fallimur. Similiter quod ad salutem nostram spectat, saepe hallucinamur. Secure igitur et absque exceptione priora illa petimus. Modum vero praescribere, nostrum non est: quod si modum exprimimus, semper inclusa est tacita conditio. Non ita porro ignarus fuit Paulus ut hoc nescierit. Proinde quod ad finem su$e precationis, non dubium quin fuerit exauditus: tametsi repulsam passus est in ipsa forma. Unde admonemur, non despondendum esse animum, quasi operam perdiderimus orando, ubi non satisfacit Deus, aut obsequitur votis nostris : sed nobis debere sufficere eius gratiam, hoc est, quod ab ipso non deseramur. Haec enim ratio est cur misericorditer interdum suis neget quod impiis iratus concedit: quia melius ipse providet quid nobis expediat quam mens nostra apprehendat. 9. Dixit mihi. Oraculone habuerit hoc responsum, incertum est: neque magnopere refert. Siquidem respondet nobis Deus, quum spiritu suo intus nos confirmat et consolatione sua sustentat, ne a spe et patientia excidamus. Iubet Paulum esse contentum sua gratia, neque interea flagellum recusare. Ergo durandum sub malo quantumlibet diuturno : quia praeclare nobiscum agitur, dum adest Dei gratia qua nobis subveniat. Vocabulum gratiae hic non favorem Dei, (ut alibi), sed per metonymiam auxilium spiritus sancti significat: quod nobis a gratuito Dei favore provenit. Sufficere autem piis debet, quia firma est et insuperabilis fultura, ne unquam succumbant Nam virtus mea. Videtur infirmitas nostra obstaculo esse quominus suam virtutem Deus in nobis perficiat. Id non tantum negat Paulus: sed e converso asserit, tunc rite demum perfici Dei virtutem, quum infirmitas nostra apparet. Quod ut clarius intelligamus, distinguendum est inter Dei virtutem et nostram. Nam in dictione mea est emphasis. Virtus mea, inquit Dominus (hoc est, quae hominum opitulatur inopiae, quae eos collapsos erigit et deficientes recreat) perficitur in hominum infirmitate: hoc est, materiam habet se exserendi quum se prodit hominum infirmitas: neque id modo, sed clarius agnoscitur ut decet. Nam verbum perfici relationem habet ad hominum sensum et agnitionem: quia non perficitur nisi palam reluceat, ut habeat suam laudem. Nam ne homines quidem eam gustant, nisi prius suae necessitatis fuerint convicti: et statim obliviscuntur quid valeat, nisi assidue infirmitatis suae sensu exerceantur.