44:141 141 CAPUT I. 142 multis exemplis. Nam si Elisei minister non vidisset currus in aere volitantes, iam fere exanimis conciderat: sed desperatio statim corrigitur, ubi videt tot angelos praesto esse ad auxilium. Ita quoties Deus pronuntiat angelos esse ministros salutis nostrae, vult nos animare ad fidem: interea autem non ablegat nos ad angelos: sed hoc unum sufficit, ubi Deus nobis propitius est, angelos omnes simul curam gerere nostrae salutis. Interea etiam notandum est quod dicitur a Christo, posthac videbitis angelos ascendentes et descendentes, nempe quia ubi coniuncti sumus capiti, inde etiam procedit sacra coniunctio inter nos et angelos. Scimus enim Christum omnibus pariter dominari. Ergo Tibi insiti sumus in Christi corpus, certum est angelos nobis esse coniunctos, sed per Christum. Ergo tota haec gratia pendet ab unico mediatore: tantum abest, ut scriptura angelos nobis statuat patronos hac lege ut ipsos invocemus. Haec igitur summa est, quum dicit Zacharias angelum precatum esse, Domine exercituum, quousque non misereberis Ierusalem et urbium Iehudah? Videtur hoc loco angelus oblique perstringere Deum, quia nimium cunctetur ad ferendam opem ecclesiae suae. Sed scimus frequenter hanc loquendi formam occurrere in precibus sanctorum, ut Deum cunctationis quodammodo insimulent, nempe pro carnis suae sensu: sed hoc non pugnat cum fidei obedientia, ubi tandem sese subciiunt Dei consilio fideles. Ergo utcunque familiariter expostulent saepe cum Deo, ubi nimis videtur cunctari, et suspendere suum auxilium: tamen fraenum sibi iniiciunt, et statuunt tandem optimum esse quidquid Deus decrevit: sed profundunt hoc modo curas suas et dolores in sinum Dei, ut se ipsos exonerent. Hanc formam nunc tenet angelus quum dicit, Quousque non misereberis? Interea haec querimonia non est praeposteri fervoris, quemadmodum impii dum precantur simul Deum accusant, fremunt contra ipsum, vel obstrepunt eius iudiciis. Angelus ergo non fuit commotus turbulento hoc affectu : neque etiam sancti quoties hac precandi forma usi sunt : sed quod Deus omnibus nobis permittit, exonerarunt suas curas et dolores. Quanquam notanda est specialis ratio in particula hac *HD IV Quousque? Angelus enim paulo post se ipsum exponit, quum diserte exprimit tempus septuaginta annorum. Ergo non temere, neque pro intemperie affectus turbulenti hic angelus dicit, Quousque: sed respicit vaticinium illud memorabile, et quod tunc volitabat in ore omnium piorum. Deus enim praescripserat septuaginta annos exsilio populi sui. Quum populus sciret tempus illud praefixum esse a Deo, non hic pro suo arbitrio Deum compellat, sed tantum proponit in medium ipsam promissionem. Atqui receptum hoc est communi usu, ut sancti obiiciant Deo quod ipsis promisit.