21:141 141 VITA CALVINI 142 sancita rursum est afivqGzia: sed haec omnia per simulationem facta fuisse, nec aliud tum quaesivisse Perrinum, quam ut syndicatum adeptus aditum sibi et suis ad omnia perdenda magis ac magis patefaceret, eventus comprobavit. Calvinus autem istis concertationibus non modo non cessit, verum etiam quasi in otio sex Epistolas Pauli doctissimis commentariis illustravit, et Interim illud quod vocant, pessundandis Germanicis [fol. III. i] ecclesiis editum, gravissimo scripto refutavit veramque instaurandae ecclesiae rationem ostendit : Astrologiae denique quam iudiciariam vocant, cui plusculum tribuere non pauci videbantur, falsitatem atque vanitatem elegantissimo libello patefecit. Tum quoque a Brentio Basileae exsulante literis salutatus amicissime illum consolatus est, in qua coniunctione utinam perstare Brentius institisset. Bucerum in Anglia exsulantem tunc quoque ingenue monuit, ut magis perspicue de coena Domini scriberet ac loqueretur, et amicissime solatus est. Simulque Sommersetum Ducem, Angliae protectorem, indignissima postea morte affectum, accurate scriptis literis eorum admonuit quae si tum essent in illo regno animadversa multas fortasse tempestates ecclesiae Anglicanae devitassent. Crescebat in istis certaminibus mirabiliter ecclesia Genevensis, quod ut mirum in modum Satanam et malos angebat ita Calvini excipiendis pro Christi nomine exsulibus intenti studium vehementer acuebat: cui sollicitudini sic favit anno consequente MDXLIX Dominus, ut etsi non exstincta prorsus, attamen ad tempus sopita furiosorum improbitas videretur. Et sane induciis egebat ille, praesertim casu domestico graviter afflictus, amissa videlicet uxore lectissima femina: quem tamen casum ita constanter tulit, ut hac etiam in re singulare fortitudinis exemplum toti ecclesiae praebuerit. Eodem hoc anno exorta in Saxonicis ecclesiis contentione de rebus adiaphoris, quum a Calvino quoque consilium peteretur, sententiam hac de re suam libere exposuit, Philippo etiam officii admonito, quem nonnulli ut in eo molliorem accusabant immerito id quidem, ut accuratius postea Calvinus cognovit. Tum enim erat ignotum quo animo malus ille genius et tota Flaccianorum cohors impelleretur, quae tot postea turbas dedit, et nunc quoque opus Domini labefactat: non aliter sane, nec minus impudenter ac furiose, quam si ab ipso Romano pontifice magnis stipendiis esset conducta. Caeterum hoc ecclesiis Germanicis inflictum vulnus contrario beneficio Dominus apud Helvetios compensavit, Farello simul ac Calvino Tigurum profectis ut, quum visus esset quibusdam Calvinus consubstantiationi nonnihil favere, de communi in ea re omnium Helveticarum ecclesiarum consensum omnibus liqueret. Neque vero difficile factu fuit ut inter