20:141 141 1563 AUGUST. 142 Madame, apres mestre humblement recommande a vostre bonne grace, je supplieray nostre bon Dieu vous fortiffier de sa vertu, vous avoir en sa protection, et vous accroistre en tout bien et prosperite. De Geneve, ce 28me d'aoust 1563. 4014. CALVINUS ZANOHO. Discessum eius praevidens quo modo puero cuidam sibi concredita prospicere optime poterit exponit. (Ex Tomo VIII. Opp. Zanchi P. II. p. 154.) Tempestive accidit ut te balbus disertum redderet. *) Necesse enim fuit quod tibi extorsit ingenue semel profiteri. Qualiscunque sequetur eventus, non est tamen cur te importuni hominis vel proterviae vel versutiae obviam ivisse poeniteat, ne de oppressa veritate triumphum ageret, quod certum est ex silentio tuo captasse. Interea si infeliciter successerit, scholae olim florentissimae dissipatio me angit. Sed nostrum est, ubi officio perfuncti sumus, Dei consilio acquiescere. Holbrachum etiam nostrum quod simul aggressus est, quo insolentius se iactat, sua superbia, ut spero, praeceps agetur. Quod tibi migrandum erit, puero quem educas, ego et Bern prospectum vehementer cupimus: loquor de filio D. Moisii,2) quem pater vestrarum turbarum ignarus nuper nobis commendavit. Et eius rogatu, quamvis res apud vos tranquillae essent, eramus ad te scripturi. Vir est integer ac cordatus, generoso animo et pro suis in ecclesiam officiis dignus cui studia sua pii omnes impendant. Ergo si isthinc discedas, puerum negligere nefas nobis esset. Nihil autem melius reperimus, quam ut Heidelbergam mittas ad Immanuelem, vel Tigurum tecum3) deducas, et apud Guattherum nostrum deponas, qui libenter hanc curam suscipiet. Nihil patri gratius fore spondemus quam si consilio nostro obtemperes. Vale, eximie vir et mihi colende frater. D. Sturmio et Holbracho multam salutem precor. Quia videtur regina ad fovendas nostras ecclesias 4014.1) Alludit ad ea quae ipse Z. narraverat N. 3971. 3972. 3990. Quem vero balbum dicat, utrum Speccerum an alium id definire non ausimus, 2) de Mouy {N. 3990). 3) Mense Novembri Zancus Clavennam se contulit, Aug, Mainardi successor*