52:140 tamus Deum praeclaris nos donis ornasse, ut compleat quod coepit: nos eo duce ac directore in recto cursu progressos esse, ut perveniamus usque ad metam. Nam sicuti inanis virtutum, quas stulte sibi arrogant homines, fiducia, eos inflat superbia, et in posterum securos ac ignavos reddit: ita donorum Dei agnitio pias mentes humiliat et ad sollicitudinem acuit. Ideo pro gratulatione gratiarum actionem ponit: ut Dei beneficium esse admoneat quidquid praedicat esse in ipsis laude dignum. Et statim se ad futurum tempus convertit, dum meminit precationis. Ita videmus quorsum superiorem vitam commendet. 3. Indesinenter memores vestri. Quam quam adverbium indesinenter coniungi posset superioribus: melius tamen sic cohaeret. Quae sequuntur sic etiam verti possent: Memoria repetentes vestrum opus fidei, laborem charitatis, ete. Nec obstat articulus interpositus inter pronomen ojx&v et nomen Ipyou: nam ita saepe invenitur apud Paulum. Hoc ideo dico ne quis inscitiae damnet veterem interpretem qui sic reddidit. Quia tamen ad rei summam parum interest, alterutrum eligas: ergo Erasmi versionem retinui. Caeterum causam reddit cur tantopere sit eorum studiosus et sedulo pro ipsis precetur: quia scilicet dona Dei in illis animadverterit, quae in sui amorem ac reverentiam incitare ipsum debeant. Et sane quo quisque magis et pietate et aliis virtutibus excellit, eo maior nobis habenda est eius cura et ratio. Quid enim magis amabile quam Deus? Ergo nihil est quod magis conciliare nobis homines debeat, quam dum se Dominus in illis per spiritus sui dona manifestat. Haec summa omnium apud pios est commendatio: hoc sanctissimum necessitudinis vinculum quo maxime obstringimur. Proinde dixi parum referre utrum legas, memores fidei vestrae, an memores vestri propter fidem. Opus fidei. Accipio pro effectu. Sed hic effectus duplici modo potest exponi, passive et active: vel quod fides in se illustre virtutis et efficaciae spiritus sancti specimen fuerit, quod potenter operatus sit in ea excitanda: vel quod ipsa fructus deinde suos extra protulerit. Ego effectum in ipsa potius fidei radice quam in fructibus constituo: