44:140 nunc quidem exerceant eius iudicia, poenas infligant, ut dictum est: nunc autem veniant cum Dei beneficiis. Haec igitur summa est quantum ad equites spectat. Non possem ulterius prosequi. Reliqua differam. 12. Et respondit angelus Iehovae, et dixit: Iehova exercituum^ quousque tu non misereberis Ierusalem, et uv^ium Iehudah j quas sprevisti (vel detestatus es: alii vertunt, quibus iratus fuisti: DUT utrumque significat: sed videtur melius quadrare prior ille sensus, quas ergo sprevisti) his septuaginta annis P Iam propheta ostendit angelum, quo usus fait duce et magistro, fuisse etiam deprecatorem coram Deo pro ecclesiae salute: unde probabile iudicium fieri potest, hunc angelum fuisse Christum mediatorem. Nam qui spiritum sanctum esse docent, quia in cordibus nostris format preces, illi videntur nimis procul discedere a prophetae sensu. Atqui novum non est, Christum gerere ecclesiae suae curam. Caeterum, si cui hoc non placeat, simpliciter sumamus de quolibet angelo. Certum est, omnibus ipsis iniunctum esse hoc munus, ut curent salutem fidelium, quemadmodum dicit apostolus ad Hebraeos primo capite: imo tota scriptura referta est testimoniis, quae ostendunt angelos esse custodes piorum et excubias agere pro ipsis: quia Dominus, quum praesto sint ad eius obsequium, ita eos exercet. Atque in eo etiam perspicimus singularem Dei amorem erga nos, quia in hunc praecipue finem utitur sitis angelis, ut declaret salutem nostram sibi pretiosam esse. Ergo in eo nihil erit incommodi si dicamus quemlibet ex angelis precatum fuisse pro ecclesia. Sed perperam et nimis stulte etiam papistae inde colligunt, sanctos mortuos coram Deo esse patronos, vel deprecatores pro nobis. Neque enim legimus mandatas fuisse has partes mortuis, ut pro nobis intercedant: imo officia caritatis scimus restringi ad cursum praesentis vitae. Ubi v ergo migrant fideles ex hoc mundo, peracto cursu transeunt ad beatam vitam. Quum igitur diversa sit ratio, stulte transsiliunt papistae ab angelis ad mortuos: quia sicuti dictum est, angelis commissa fuit cura fidelium, et vigilant semper pro toto corpore, et pro singulis membris. Ergo non mirum, si etiam preces concipiant pro fidelibus. Sed inde etiam non sequitur, angelos esse a nobis invocandos. Quorsum testatur scriptura, angelos coram Deo suppliciter pro nobis deprecari? An ut quisque nostrum ad ipsos confugiat? minime: sed ut persuasi de paterno Dei amore, plus concipiamus fiduciae et spei: imo animose certemus iam de victoria certiores facti, ubi coelestes exercitus pro nobis depugnant: quemadmodum apparet ex