30:140 oportebat ipsum sine contradictione Dei mandatis quae Samuel pertulerat obtemperare. Hinc itaque discamus non satisfacere iudices officio suo, si crimen aliquod gravioribus poenis dignum lenioribus puniant, sed oportere punitionem offensae respondere. Si quis enim, exempli gratia, quopiam admisso delicto puniatur severiore poena: et alter eiusdem criminis reus leviore mulctetur, nulla potest in illa inaequalitate esse iustitia. Quamobrem quo proclivius in hoc vitium iam inde a saeculo feruntur homines, eo nos attentius doctrinam, quae hoc loco proponitur, oportet expendere: Saulem nempe licet Agagum in vinculis haberet, non ideo tamen coram Domino culpa liberatum, etsi non amice ipsum ad mensam admitteret, sed durius haberet, quandoquidem Deus illum iusserat interfici. Vitam itaque Agago Saul concedens in Deum iniurius et contumeliosus fuit: at proinde merito sua rebellione debitam illi poenam in suum caput derivavit. Sequitur venientem Agagum cognovisse propinquam sibi mortem. In quibus verbis quaedam etiam inest difficultas. Vox enim hebrea ^ p passim in scriptura significat vel revelare, vel declinare. Itaque simpliciter exponi posse videtur: Mors declinat, vel avertitur a me. Sed quia sensus alienior est, idcirco declinare alii accipiunt pro venire et irruere: quasi dicat: Mors declinat, non ut a me avertatur, sed ut in me impetum faciat. Utraque tamen expositio locum potest obtinere. Nam si simpliciter in genuina significatione vox illa Declinare sumatur, dicemus Agagum sperasse Samuelem sibi condonaturum. Quomodo enim mortem a prophetis divinis in quorum veniebat manus metueret, a quibus contra veniam exspectabat? Sic ergo potest hic locus exponi, ut Agag prophetae personam intuitus sibi persuadeat, se ab ipso dimittendum et absolvendum; qua in re vehementer fallebatur. Sin vero declinare pro irruere sumatur, tum dicemus Agagum veluti morti propinquum, exspectare sententiae exsequutionem. Porro si sensum illum sequamur: Agagum spem aliquam salutis concepisse, quod in manus prophetae incidisset, ex eo perspicimus quam multi misericordia divina quae in verbo ipsius praedicatur abutantur: quod nimirum sj>ecie misericordiae ius omne aequum corrumpi et perverti velint. At vero nonne Dei verbo remissio peccatorum praedicatur? Quare ergo ubi evangelio locus est tanta severitas exercetur? Verum enimvero tam individuo nexu haec inter se iunguntur, ut nullo modo separari queant. Primum enim Deus vocat peccatores ad poenitentiam: et nulla ratio alia est reconciliationis cum Deo. Quare licet centies millies Dei gratia nostras aures personet, quicunque in malefactis perseverant, non veniunt in partem istius promissionis, et longe