21:140 curia coactis Diacosiis deventum est, ut paene exsertis iam ensibus parum abfuerit quin mutuis caedibus curiam ipsam cruentarent: quam seditionem Calvinus cum collegis superveniens opposito inprimis suo ipsius capite inhibuit, quanquam sceleratorum factio in illum praecipue ferretur, ipso nihilominus eorum scelera pergente gravissime detestari eosque gravissime prout merebantur increpare. Neque vero vana fuit iudiciorum Dei denunciatio. Siquidem per id tempus quidam l) famosum libellum scripsisse et sacro pulpito adfixisse deprehensus , in quo tum alia multa nefaria in sacrum ministerium, tum etiam illud scriptum erat, Calvinum esse in Rhodanum praecipitandum, causa dicta infinitarum aliarum blasphemiarum praeter exspectationem convictus capitis supplicio affectus est. Quin etiam post eius interitum inventus est libellus ipsius manu adversus Mosen ipsumque adeo Christum professo scriptus, quo impietatis scelere dubium non erat, quin alios etiam aliquot infecisset. Scripsit autem hoc ipso anno in mediis illis certaminibus Calvinus Antidotum adversus Tridentini conciliabuli sessiones septem: itemque Rotomagensem ecclesiam missis literis adversus Franciscani cuiusdam fraudes renovatorum a Libertinis Carpocratis errorum venenum ibi spargentis 2) confirmavit. Anno sequente, id est quadragesimo octavo supra sesquimillesimum, erupit eiusdem illius factionis malum, iis (quod paene incredibile est) maxime abutente Satana, qui tamen praecipue mederi malis istis studebant, Farello nempe et Vireto. Qui ineunte statim anno quum Genevam venissent et orationem in senatu gravissimam de componendis dissidiis habuissent, Calvino quidem nihil aliud quam emendationem morum postulante, Perrino vero cum suis nihil non simulante, ut pristinum locum reciperet, tum quidem visa sunt omnia composita, sed bonis viris impositum potius fuisse res ipsa mox comprobavit. Perrino siquidem restituto eousque sese extulit sceleratorum improbitas, ut thoracibus etiam quibusdam in crucis modum dissectis, quibus sese mutuo agnoscerent, palam uterentur, et alii suis canibus [B 7] Calvini nomen imponerent, alii Calvinum in Cainum transformarent, non pauci denique illius odio abstinere se a coena Domini testarentur. Quae omnia quum fortiter ille et collegae ipsius reprehenderent, vocatis in senatum vicit quidem facile bonorum innocentia, tandemque XVIII. Decembr. solenni iureiurando 1) 'Recentiores addunt: Gruetus civis Genevensis. 2) Princeps male: spargentem.