7:14 ARTICULUS V. De transsubstantiatione panis in corpus. Quilibet Christianus tenetur credere, in consecratione eucharistiae panem et vinum converti in verum Christi corpus et sanguinem, remanentibus tantum panis et vini speciebus, sub qiubus realiter verum Christi corpus continetur, quod ex virgine natum est et in cruce passum. Probatur sic: Quia est resolutiva conclusio generalis concilii, quod habitum est ab Hildebrando, alias Gregorio septimo. Quod autem Lutherani derident factum Gregorii, allegantes quendam Brenonem cardinalem,l) qui fuit eius contemporaneus, dicentem quod ipse indixerit triduanum ieiunium, et iusserit fieri processionem solennem, ut haberet signum e coelo pro certitudine eius rei: et tamen sme aliqua revelatione concluserit, tenendum pro articulo fidei, de quo erat incertus : Rebpondeo, illum cardinalem fuisse papae invidum: et ideo ex malo animo scripsisse. Praeterea Ambrosius hoc dicit in libro De sacramentis. Nam quod Lutherani librum illum ineptum vocant, et indignum Ambrosio, et Erasmus etiam id demonstrat multis rationibus: respondeo, satis esse, quod nomen Ambrosii fuerit ibi diu immatriculatum: et quod Magister sententiarum sic allegat pro certo: cuius citationes debent haberi authenticae. Quod autem Lutherani scripturam pro se adducunt, facilis est solutio, de virga Moysi.2) Difficilius est solvere loca quae allegant ex patribus: nisi quod patres loquuti sunt ante determinationem concilii. Nunc autem sic non licet. Intelligas tamen, quod si contingeret sacramentum rodi a vermibus3) aut tineis, aut alio modo corrumpi, tunc esset substantia panis, quae miraculose rediret. ANTIDOTUM Natura sacramenti est, ut sub visibili signo exhibeatur nobis invisibilis veritas. Iam vero si fallax fuerit signum, quid de re figurata sentiendum nobis erit? Hanc proportionem rei cum signo indicavit Paulus his verbis: Unus panis, unum corpus sumus omnes, qui de pane uno participamus (1 Cor. 10, 16 ss.). Ergo ut ex coena discamus carnem Christi esse animae nostrae cibum, necesse 1) Gallus vertit ie ne say quel Cardinal. 2) Idem habet: de la verge de Moyse qui est nommee verge combien qu'elle fust convertie en serpent 3) Gallice: que le Sacrement fust mange des souris ou corrompu des tignes ou qu'il s'engendrast quelque vermine dedans ou autre corruption