52:14 istae usitatae Satanae artes. Huic periculo occurrit apostolus, dum suis vinculis provectum fuisse evangelium commemorat. Finis ergo huius narrationi est, ut Philippenses animet, ne abstergantur sua persequutione. 13. Ut vincula mea. In Christo posuit, pro in negotio, vel in causa Christi. Significat enim illustria fuisse sua vincula ad provehendum Christi honorem. Quod aliqui per Christum exponunt: coactum videtur. Et illustria malui quam manifesta, utpote quae evangelium sua fama nobilitaverat. Ac si diceret, Satan quidem hoc conatus est, et impii fore putarunt ut evangelium destrueretur: sed Deus tam illius conatus, quam spem horum frustratus est. Idque dupliciter: nam quum evangelium ante obscurum et ignotum esset multis, factum est ut innotesceret: neque id modo, sed etiam ut illustraretur tam in praetorio quam in reliqua urbe. Praetorium accipio pro aula et palatio Neronis, quod Fabius et aetatis illius scriptores vocant Au gustata. Nam quum praetoris nomen generale esset initio, ac magistratus omnes significaret qui praecipuum imperium haberent (unde factum est ut dictator summus praetor diceretur) mansit deinde consuetudo, ut praetorium vocaretur in bello tabernaculum vel consulis, vel eius qui praeerat: in urbe autem palatium Caesaris, ex quo monarchiam Caesares occuparunt. Alioqui praetorium etiam vocatur consessus praetoris. 14. Multi ex fratribus. Hoc exemplo docemur, sanctorum vexationes, quas pro evangelio patiuntur, materiam nobis esse fiduciae. Esset quidem terribile spectaculum, et quod potius ad nos exanimandos valeret, si duntaxat persequutorum saevitiam et rabiem videremus. Sed dum simul apparet manus Domini, quae sub infirmitate crucis suos reddit invictos ac triumphare facit; hac freti, plus so H to audere debemus, iam in persona fratrum pignus victoriae nostrae habentes. Huius agnitio timorem nostrum debet vincere, ut in mediis periculis intrepide loquamur. 15. Nonnulli quidem. Alius fructus vinculorum Pauli, quod non soli fratres animabantur ad fida* ciam eius exemplo: et quidem aiii ut starent in gradu, alii ut ad docendum alacriores fierent: sed etiam qui ei male volebant, alio consilio incitabantur ad publicandum evangelium. 16. Alii inquam, ex contentione. Epexegesin qua plenius superiorem sententiam declarat Repetit enim duo ease genera hominum, qui suis vinculi* ad Christum annuntiandum incitentur. Alios contentione impelli, hoc est pravo affectu: alios pio studio, quia velint una suscipere evangelii defensionem. Illos dicit non pure annuntiare Christum: quia non erat rectus zelus. Neque enim hoc pertinet ad doctrinam, quia fieri potest ut qui puriasime 14