5:14 quas ex abdito ac tenebris in lucem evocavi, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima motus sum, alterius ultima. Alium dignitati donavi, alium humilitati. Quoties nullam inveneram misericordiae causam, mihi peperci. Hodie diis immortalibus, si a me rationem repetant, annumerare genus humanum paratus sum. Potes hoc Caesar praedicare audacter, omnia in fida tutela haberi: nihil per te neque vi neque clam reipublicae ereptum. Rarissimam laudem, et nulli adhuc principum concessam concupisti innocentiam. Non perdis operam, nec bonitas ista tua singularis ingratos aut malignos aestimatores nacta est. Refertur tibi gratia. Nemo unus homo uni homini tam carus unquam fuit, quam tu populo romano, magnum longumque eius bonum. Sed ingens tibi onus imposuisti. Nemo iam divum Augustum, nec Tiberii Caesaris prima tempora loquitur, nec, quod te imitari velit, exemplar extra te quaerit. Principatus tuus ad gustum exigitur. Difficile hoc fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre: ficta cito in naturam suam recidunt. Quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt. Magnam adibat aleam populus romanus, quum incertum esset, quo se statim nobilis indoles daret. Iam vota publica in tuto sunt. Nec enim periculum est ne te subita tui capiat oblivio. Facit quidem avidos nimia felicitas: nec tam temperatae cupiditates sunt unquam, ut in eo quod contigit desinant. Gradus a magnis ad maiora fit, et spes improbissimas complectuntur insperata assequuti. Omnibus tamen nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur, esse [pag. 3] se felices: et illa, nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint. Multa ilios cogunt ad hanc confessionem,