49:14 ipsius persona ipsos ad docilitatem inclinat testificatione sincerae suae dilectionis. Nihil autem con8ultori efficacius ad faciendam fidem quam si opinionem hanc sit adeptus1), ut putetur nobis ex animo studere ac prospicere. Primum hoc animadversione dignum, quod eorum fidem sic laudat, ut tamen Deo ferat acceptam2). Quo docemur, fidem esse donum Dei. Nam si gratiarum actio beneficii agnitio est: fidem esse a Deo fatetur qui de ipsa gratias Deo agit. Quando autem videmus apostolum suas gratulationes semper a gratiarum actione ordiri: sciamus nos admoneri, bona omnia nostra Dei esse beneficia. Quin etiam talibus loquendi formulis assuescere expediat, quibus nos semper acrius exstimulemus ad agnoscendum Deum bonorum omnium largitorem: aliosque una ad eandem cogitationem erigamus. Id si in minutulis benedictionibus observare convenit, multo magis in fide: quae nec mediocris, nec promiscua est Dei gratia. Praeterea hic habemus exemplum, quomodo per Christum agendae sunt gratiae, secundum apostoli praeceptum^ ad Heb. 13, 15; quemadmodum in ipsius nomine misericordiam a patre et petimus et obtinemus. Postremo Deum suum nuncupat. Specialis haec fidelium praerogativa, quibus solis id honoris Deus defert. Subest enim mutua relatio, quae in promissione exprimitur: Ero illis in Deum: ipsi erunt mihi in populum. Quamquam ad personam, quam sustinebat Paulus, restringere malo: ut sit approbatio eius obsequii, quod Domino praestat in evangelii praedicatione. Sic Ezechias Deum vocat Iesaiae Deum, quum veri et fidelis prophetae testimonium illi reddere vult (Iesa. 37, 4). Sic et Danielis vocatur Deus (Dan. 6, 21) per excellentiam: quia Daniel purum eius cultum asseruerat. Ab universo mundo. Proborum hominum praeconium erat Paulo instar universi orbis in aestimanda Romanorum fide. Neque enim sincerum vel probabile de ea3) testimonium reddere poterant infideles, quibus exsecrationi potius erat. Praedicatam ergo in toto orbe fidem Romanorum intelligamus omnium fidelium ore, qui de ipsa recte et sentire et pronuntiare poterant. Quod impiis ne Romae quidem noscitabatur4) haec exigua et ignobilis hominum manusi nihil id retulit: quando eorum iudicium, tanquam nihili, non morabatur Paulus. 9. Testis enim mihi est Deus. Caritatem suam ostendit ab effectis. Nisi enim vehementer eos amasset, non ita sollicite commendasset eorum salutem Domino, praesertim vero5) sua opera eandem promovere non tam ardenter desiderasset. Illa igi- !) assequutus. 2) tandem ad Deum referat. 3) illi. 4) noscitabantur. 5) nec.