48:14
vero
dubitandum
est,
quin
vere
participes
fiant
carnis
et
sanguinis
ipsius,
qui
illorum
symbola
fide
recipiunt.
Sed
haec
communicatio
nihil
commune
habet
cum
papistarum
deliriis.
Perinde
enim
Christum
sibi
ad
altare
fingunt,
ut
Numa
Pompilius
Iovem
suum
Elicium
devocabat:
aut
sagae
lunam
suis
incantationibus
e
coelo
detrahunt.
Christus
autem,
panem
in
coena
porrigendo,
in
coelum
nos
invitat,
ut
fide
vitam
ex
sua
carne
et
sanguine
hauriamus.
Ita
caro
eius,
ut
nobis
vivifica
sit,
nequaquam
in
nos
traiicitur,
sed
arcana
spiritus
sancti
virtute
suam
in
nos
vim
transfundit.
Sic
veniet.
Dixi
hac
consolatione
mitigari,
imo
prorsus
tolli
absentiae
tristitiam,
quum
rediturum
Christum
audimus.
Nam
finis
simul
notandus
est:
quod
scilicet
adveniet
redemptor,
qui
secum
nos
in
beatam
immortalitatem
colligat.
Nam
ut
nunc
non
sedet
in
coelo
otiosus
(quemadmodum
dii
homerici
finguntur
delitiis
suis
vacare),
ita
nec
sine
fructu
iterum
videbitur.
Ergo
sola
Christi
exspectatio
et
importuna
carnis
nostrae
desideria
compescere,
et
nostram
in
adversis
omnibus
patientiam
sustentare,
et
taedium
nostrum
solari
debet.
Atque
id
efficit
apud
fideles,
qui
eum
sibi
redemptorem
statuunt.
Nam
impiis
non
alium
quam
formidinis
et
horroris
sensum
affert.
Atque
ut
nunc
subsannent,
quum
de
eius
adventu
fit
mentio,
adspicere
cogentur
pro
tribunali
sedentem,
quem
nunc
loquentem
audire
non
dignantur.
Porro,
quaestionem
de
vestibus
movere,
quibus
credibile
est
ipsum
fuisse
tunc
amictum,
an
cum
illis
venturus
sit,
nugatorium
est.
Quod
Augustinus
ad
Consentium
attingit,
epistola
146
refellere
animus
non
est:
quod
tamen
explicare
nequeo,
praestat
intactum
relinquere.
12.
Tunc
reversi
sunt
Ierosolymam,
a
monte
qui
vocatur
Oliveti,
qui
vicinus
est
Ierosolymae^
distans
sabbati
iter.
13.
Et
ingressi
adscenderunt
in
coenaculum,
ubi
manserunt:
Petrus,
et
Iacobus,
Ioannes
et
Andreas,
Philippus
et
Thomas,
Bartholomaeus
et
Matthaeus,
Iacobus
Alphaei,
et
Simon
Zelotes,
et
Iudas
Iacobi.
14.
Hi
omnes
perseverabant
unanimiter
in
oratione
et
precatione
cum
uxoribus,
et
Maria
matre
Iesu,
et
cum
fratribus
illius.
12.
Ut
transitum
sibi
ad
aliam
historiam
faciat,
refert
discipulos,
quum
Ierosolymam
reversi
essent
Bimul
habitasse
in
uno
coenaculo.
Erat
autem
pars
superior
domus,
quae
locari
solebat
inquilinis:
pars
enim,
quae
commodior
erat,
retinebatur
a
dominis.
Quare,
hac
voce
significat
Lucas,
quasi
in
angustum
locum
fuisse
constrictos:
neque
tamen
compulsos
fuisse
hoc
incommodo,
ut
alii
ab
aliis
discederent.
Poterant
quidem
seorsum
agere
paulo
commodius,
sed
distrahi
fas
non
erat
ante
acceptum
spiritum
Quod
notat
loci
distantiam,
ad
fidem
historiae
facit:
|