37:14 mam nostrae felicitatis, quae in sola praesentia Dei consistit. Bonorum enim omnium cumulum secum affert. Quod si absit, nihil nobis miserius aut infelicius esse potest, et quamvis affluant bona omnis generis, tamen si abalienati simus a Deo omnia nobis in exitium verti necesse est. Porro ex circumstantia notandum est, nihil magis fidei esse contrarium quam ad praesentem rei aspectum exigere quae Deus annuntiat per prophetas suos, quibus tunc obmutescere necesse fuisset, nisi ut ipsi mentes extulerant supra mundum, ita praediti invicta magnitudine et constantia ausi fuissent alios secum attollere, ut in rebus desperatis bene sperarent. Et sane ubi praevalent impii, adeoque ipsa impietas, quo magis ubique trepidatur et quo miserior videtur ecclesia, eo magis extollere convenit gratiam Dei, eiusque praesentiam demonstrari fidelibus. 10. (Ecce Dominus Iehova.) Brevem illam sententiam pluribus exornat, quoniam opus habebat aliqua explicatione. Et demonstrandi adverbium iterum usurpat certitudinis causa, quo plus fiduciae addat bonorum animis. Planius igitur ostendit quantum nobis conferat praesentia Dei: ac primo quidem venturum ipsum dicit cum fortitudine, eaque minime otiosa, sed cui effectus ita coniunctus est quem sentiamus. *b vertunt ex se ipso: si quis ad verbum malit vertere: Est potens, vel regnans sibi. Significat autem Deum sibi sufficere, nec cuiusquam auxilio indigere. Idem clarius repetit per vocem mercedis et operis. Nam hebraico more rem unam bis dici satis tritum est. Merces autem dicitur non meritis debita, sed iustitia Dei, qua se remuneratorem esse testatur omnibus qui vere et ex animo eum invocant. Atque hoc valere nomen HDltf noverunt omnes linguae hebraicae mediocriter periti. Summa est, Deum non venturum ut spectetur a nobis otiosus, sed ut virtutem suam exserat: eamque ipsi experiamur: adeoque pro voce operis non male quadraret effectus. Multi subtilius exponunt, atque pueriliter philosophantur in verbis operis et mercedis: ac si opus meritum esset, cui rependitur merces: quum propheta nihil minus spectarit. Idem enim repetit, ut iam dictum est, atque fructum adventus Domini declarat, quem maximo suo bono percipient fideles. 11. (Sicuti pastor) Hoc versu declarat quale sit illud Domini opus. Nam quum varie, imo innumeris modis operetur, poterat suspensus haerere auditor quidnam aggredi vellet Deus: ita generalis doctrina minus fuisset ad spem erigendam efficax. Etsi autem non enumerat singulas partes, breviter tamen admonet Deo fore propositum ecclesiam suam fovere et tueri. Propterea eum comparat pastori: quo nomine immensum eius erga nos amorem exprimit: quod se eo demittere non recuset, ut pastoris munere erga nos fungatur. Alibi et nuper