30:14 quin opportunum semper adferat auxilium, quandoquidem prece* nostras illum praevenire certum est. Verum quomodo in Deum intuebimur, nisi ipsemet oculos nobis aperiat, et nos sancti sui spiritus virtute praeveniat? Sic enim loquitur scriptura, docens spiritum Dei facere in nobis ut ad Deum tanquam ad patrem confugiamus, et in illum omnes curas es sollicitudines nostras coniiciamus* Atque D. Paulus in epistola ad Rom. 8. cap. fideles ad hanc gratiae Dei meditationem hortatur, quum ait spiritum interpellare pro nobis suspiriis inenarrabilibus. Sane inde satis conspicuum est nos a Deo semper praeveniri, licet longe abesse humanis sensibus et externa specie videatur. Quare licet Deus vultum suum occultare, vel dormitare, vel tergum vertere, vel nostri oblivisci videatur, tamen iam ab illo nos conspectos et auditos certum est: alioquin singulis momentis perituros. Ecquis enim nescit diaboli fraudes, qui nobis semper insidiatur, et viribus corporis et animae prostrato momento deiicit et opprimit? Nam leo ille est rugiens, ut ait Petrus, semper obambulans, et quaerens quem devoret. Nos vero tam infirmi, ut vix muscae, ut ita dicam, ad illum comparati videamur. Quare necesse est exauditas prius preces nostras, et nos praeventos a Deo, sed non ex nostrae rationis sensu et arbitrio, ut voluit Saul. Cui sane Samuel minime defuit. Nam se iusserat exspectari ad septimum usque diem, quo se venturum promiserat. Sed eo die exspeetatus non venit. Imo dies ille nondum praeterierat. Sed Saul cum populo taedio afficitur, et non venturum Samuelem suspicatur: itaque stupore quodam et horrore percutitur: et animi anxius, holocaustum offerre aggreditur. Conspicuus igitur ipsius ex mera diffidentia lapsus. Scire enim ilium oportuit, Deum diebus et mensibus praeesse et dominari: ac proinde potius producturum fuisse diem illum, ut temporibus Iosue factum legimus, quam fidem datam falleret. Quid igitur eum impediebat quominus exspectaret diem integrum, donec praeteriret? Sane magnam dubitandi et metuendi occasionem habuit, sensim dilabente populo: verum ad ordinarium remedium illi fuit confugiendum, preces nimirum quibus a Deo peteret ut Samuelis adventum maturaret: et quidquid accideret, Dei verbis fides adhibenda fuit: et non dubitandum quin praestituto et opportuno tempore adesset: ae proinde non metuendum ne falleretur, Deo fidem adhibens. Istud igitur habere debuit Saul adversus diffidentiam remedium. Nam scriptura docet nostram salutem esse in spe et silentio positam: quemadmodum contra increduli tremunt, quum sibi periculum aliquod imminere sentiunt, non consuet! ad Deum confugere, quoniam in caducis et terrenis rebus fiduciam omnem suam collocant. Testis