19:14 3547. VERMILIUS CALVINO. De colloquio iam nihil boni exspectandum. (Ex Petri Martyris Epp. impressis ad calcem Locc. theol. ed. 1580, fol. 581, ed. 1587, p. 1141.) Verebar eas literas *) intercidisse quas ad te dedi quum primum huc appuli: sed video tibi redditas quum humanissime respondens.2) Quomodo res nostrae hic habeant, multis non arbitror tibi significandum, quod Beza suis ad te literis omnia comprehendat quae sunt scitu digna. De successu autem in posterum quid boni mihi pollicear non habeo,3) sed prorsus despero scholasticos et pseudoecclesiasticos nobiscum esse consensuros. Habuimus colloquutores admodum placidos et, ut prae se ferunt, a nobis minime abhorrentes. Verum cardinalibus, episcopis et doctoribus ingrati sunt et ut suspecti haereseos accusantur. Hodie in cornutorum consessu4) Poyssiaci se purgant et causam dicunt. Fratrum consilium est ut cum adversariis tam leniter et mansuete agamus ut nullam videamur causam abrumpendi colloquii dedisse.5) At verendum est ne patientia ex lenitate nostra impudenter abutantur. Qui rebus praesunt6) aliquod INTERIM videntur meditari, ac religionem quum ex papistica tum ex Lutherana velle conflare. Faex papistarum nollet illud subire onus: id enim unice student ne de suo pestifero instituto quidquam mutetur, sed nostras ecclesias eo vellent gravari, si eis aliqua libertas concedatur. At regina utramque partem, nos inquam et illos, iisdem et decretis et edictis involvet. Ego, quum sinceriter ac pure instaurandae religionis consilia dederim, amplius non accersor, 7) nec illa vel consilium vel institutionem a me ullam postulat. In summa, Dei providentia una est ex qua multa speranda sunt: ex carne vero aut brachio potentum aut parum aut nihil exspecto. 3547.1) N. 3516. 2) Calvini ep. non exstat. 3) Neque Beza habebat. ( Vide praecederent.) 4) Vide sequentem. 5) Frustra ita sibi cavebant quum praelati consensum fieri nollent. 6) Regina mater et Navarrenus politicis rationibus permoti' Languet Epp. II. 141: Quid de Regina vidua dicam vix scio, nisi quod non dubito, quocunque se fortuna inclinet hoc ei praecipue esse curae ut regnet, nec puto eam propter pontificios aut propter Lutheranos fortunas suas in discrimen coniecturam. 7) Vide nuper am Martyris ad Bullingerum versus finem. Languet L h: P. Martyr aliquoties cum Regina est colloquutus. Is quidem est prudentissimus, sed ipsa etiam est Florentina.