16:14 incolumem te diu nobis conservet, in propagationem regni sui, atque in te de Satana eiusque factione triumphare pergat. IX. Calend. Febr. M. D. LVI. decem post annis quam hic commentarius primum in lucem prodiit. 2381, BEZA CALVINO. Hic quoque de ministro Parisiensibus mittendo agitur. Obiter tantum addit quaedam Lausannensia. (Ex autographo Cod. Gener. 117, fol. 91. . Exstat etiam in Cod 119, fol. 9, in Epp. Bern. VI. p. 1071, et ap. Simlerum Tom. 86. Edidit Baum. I. 451.) Eximio Christi servo D. Ioanni Calvino patri mihi inprimis observando Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori. Genevae. Quum nuper ad te scriberem non habebam optimi Farelli nostri literas *) ad manum quas sperabam me ad te missurum. Sed Christophorus noster2) coram, ut opinor, tibi exposuit quid Maturinus praetexat: quod rursus ex ipsius Farelli literis cognosces, quas nunc tandem ad te mitto. Quod illic se notum esse dicit nihil est, nisi fortassis ita est notus ut etiam sit multum suspectus adversariis, quod non puto. Caeterea sunt eiusmodi ut facile possimus mederi.3) Puerulo desperatae valetudinis quid praestat ipsius praesentia? Aes autem alienum dissolvetur facile. Familiae quoque communi ecclesiarum sumptu aequum est ut prospiciatur, saltem tantisper dum aberit. Vide ergo num tibi placeat hominem urgere. Nam quum ex multo iam tempore sollicite cogitaverimus qua ratione possemus tam iustae fratrum illorum petitioni obsequi, noster tamen animus, nescio quo modo, in illud unum4) semper inclinavit. Si nihil aliud adhuc coepisti aut incipiendum putas, constitui cum nostro Prevotio5) proxima hebdomada Neocomum excur- 2381. 1) N. 2378. 2) utrum per literas an praesens Lausannae de ea re cum Beza contulerit non liquet 3) Qui alios obiurgat sibi diffidentes vel de periculis anxios, quidni ipse exemplo praelucet? Vide infra ubi dicit: Utinam is essem ! 4) In quid? in ministrum mittendum? 5) Claudius Prevost, prof. Utt. Lausannensis {N. 1969) Gallus fuit ex oppido Issoudun oriundus, quo et rediit verbi