15:14 subterfugiunt. Hostes nostri duabus suis legationibus eos interpellarunt. Revocatus est Triboletus literis senatus, ac iussus manere domi suae, donec aliud iuberetur. Haec res magno nobis fuit offendiculo. Nostri omnes parati erant et optime comparati. Nos magno numero eos superabamus. Vides Satanae artes. Hic iam commoratus sum totos duodecim dies. Rogarunt me fratres ne descenderem, quod meam praesentiam iudicent sibi nunc maxime necessariam. Ego hic sum et collega meus 3) Bernae. Non diffidimus quin alius indicatur comitiorum dies.4) Sed veremur ne imparati opprimamur, nam multi coguntur ob sua negotia urbe abscedere. Dolis autem omnia nobiscum aguntur. Vides ergo quam necessariae sint nobis omnium ecclesiarum preces. Urgent Bernates. Alii quas possunt neetunt moras, metuimusque ne quid nascatur contentionis inter duas urbes. Dominus dirigat omnia in suam gloriam. Salutant te Bobertus et pii omnes et se tuis precibus commendant. Vale. Orbae die 23. lan. 1554. Tuus Petrus Yiretue 1901 CALVINUS FREDERICO PRINCIPI DANIAE. Dedicatio secundae partis Commentarii in Acta Apostolorum. (Ex editione principe. Genev. ex officina Ioannis Crispini. 1554, fol.) Serenissimo Daniae et Norvegiae Regi designato Frederico excellentissimi Regis Christiani filio Ioannes Calvinus regalem spiritum sapientiae et fortitudinis a Domino precatur.*) Singulari Dei beneficio factum est,2) Rex inclyte, ut regnum Daniae, postquam gravibus procellis diu varieque iactatum fuerat, non modo citius 3) Iac. Valier. 4) Bernates d. 26, lan. Friburgensibus scripserunt rogantes ut secundum ius et conventionem procederent 1901.1) Priorem partem eiusdem Commentarii patri Christiano dicaverat biennio antea (N-1607). Patet eum dum haec scriberet nihildum rescivisse de Lasci et exsulum Anglorum %n Bania receptione. Cf. dedicationem secundae editionis aa Cal. Aug. 1560. 2) Singulari oscitantia typothetae et correctores factum est ut in impresso dedicatio inciperet a duabus literis S maiori et minori*