14:14 1434. TOSSANUS FARELLO. Alludit ad quaedam privata eius negotia et Cal' vini iudicium de duce Christophoro commendat. (Excerptum ex autographo Bibi. pastorum Neocomensium.) Fidelissimo Christi servo Guilelmo Farello ecclesiae Neocomensis pastori fratri et amico observando. Neocomi. Ego postremas tuas literas accepi mense Novembri, in quibus tu de consobrini et aliorum id generis improbitate conquerens. *) Quos precor ut Dominus Deus ad frugem meliorem revocare dignetur. Nam quanquam, sive illius causam, sive Barbarinum, sive Garinum 2) aut eius uxorem spectes, non habuerim quod homini de multis horrendis flagitiis accusato faverem, tamen multorum super ea re sententiis et iudiciis auditis fateor me nonnunquam subdubitasse, ne fratres tui B[ecundum]3) carnem ob res privatas in illum asperiores fuissent. In qua re si quid peccavi, ignoscat mihi Dominus Deus. Ad hoc Calvinus noster nuper ad me scripsit, tuum esse consilium ut duci nostro Christophoro addat calcaria, sed se multis de causis, quas scribit et ego approbo, in diversa esse sententia. Nam ut pius est princeps, ita magna laborat invidia, et precibus magis opus habet quam stimulis.4) . __ _ Raptim Mombelgardi l l . Ianuarii 1551. Tuus P. Tossanus. 1435. HALLERUS BULLINGERO. Vergerii contra Mutium scriptum. Decretum Bernensium de cruce exosculanda, Genevensium de natali Domini die. (Ex autographo Bibi. civic. Tunc. MSS. F. 62 olim Epp. Tom. 27, fol. 316. - Simler. Vol. 74.) 1434. 1) Hac de re nihil nos alibi legisse meminimus, et omnino iis quae sequuntur aliunde lux non affulget. 2) N. 133. 788. 1237. 3) charta lacerata. 4) Et sane Nostri iudicium rectius fuisse dixeris quam Farelli.