13:14 amplissimas. Quum mihi primum redditae essent, non satis assequebar quorsum quaedam spectarent quorum me admonebas. Sed postquam has nobis vidi turbas excitatas, satis subodoratus sum, te non abs re ea scripsisse, et non defuisse malevolorum opera apud vos sparsas de nobis sinistras suspiciones. Sed tempus declarabit qui fuerint atque etiamnum sint sinceriores Christi ministri. Dominus Iesus te diu servet suae ecclesiae incolumem. Vale. Lausannae 2o. Iulii 1548. Tuus ex animo Petrus Viretus. 1052. HALLERUS CALVINO. Bullingeri literas Lutetiam mittendas ei tradit. Musculi laudes, quem Bernam accersi cupit, in magnum ecclesiae commodum cuius paci ipee quoque omnem curam impendit stabiliendae. (Ex autographo cod. Genev. 114, foh 33.) Praestantissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo antistiti domino et fratri suo colendissimo. S. Denuo tibi molestus esse cogor, vir excellentissime et colendissime frater. Mitto enim hic literas a D. Bullingero ad me missas, quas ille Lutetiam destinari cupit. Quum vero rarius apud nos certi sint nuncii, visum est mihi eas ad te mittere, maxime quum et alias ad te pertinentes ab eodem acceperim. Mihi ergo et illi hac in parte inservias oro. Quomodo se habeat ecclesia nostra non dubito quin mireris sollicite. Anxie laboravi pro Musculo nostro ut ille vocaretur huc. *) Cuperem enim ei denuo coniungi, scioque illum quoque hoc expetere, quantum quidem ex ipsius literis intelligo. Laboravit etiam hoc in negotio dilectus meus pater D. Bullingerus. Sed quid effecturi simus ignoro. Certe hactenus nihil efferimus. Suspectus est qui- 1052. 1) Musculus Halleri collega fuerat Augustae. Cf. N. 1046 not. 4. . Mense Iulio coepta est agitari causa Musculi. Non dubitavi ipsum senatui nostro commendare. Sed quoniam scripta illius in Matthaeum videbantur nonnullis esse duriuscula, et resipere quoque Bucerianismum, impetrari tum non potuit ut accerseretur. Is itaque Tiguri interea, Basileae, Constantiae et Sangalli vitam aliquamdiu traxit. (Halleri Ephem. in Mus. Bern. V. p. 80).