12:14 quisquiliis metuendum? Annon potius voluptati esse debet, quod ab iis solis improbor quorum vel iudicium vel malignitatem pro nihilo duco, sicuti par est? Utinam cum homine vel gravi et moderato negotium mihi esset, vel saltem compositi cerebri, et qui sanis consiliis ausculiaret. Iam inter nos res fuisset transacta, neque vobis cogerer molestus esse. Verum quid facerem? Quacunque illum ratione aggrediar operam lusero. Haec causa est cur ad eum scribere supersedeam, quum eum6) silentio meo gloriari malo quum eius importunitati indulgendo cum eo delirare. Verum ne sibi non fuisse dictum causetur, denuncio in tempore, ne stultitiam suam magis ac magis prodat. Ego nisi eius honori consultum vellem, nunquam id suaderem. Si quis ex papistis tam insulso more me impeteret, pro vocarem ac lacesserem, ut in medium prodiret. Quid enim magis expetendum quam ut pietatis hostes omnium se ludibrio exponant? Neque vero responso dignarer. Quid enim opus esset? Nam6) non me latet quantum sibi blandiatur hic vester, praesertim tam praeclaro ingenii sui specimine edito. Videre mihi videor ipsum protensa lingua genas lambentem, fricantem humeros, iactantem caput, os oculosque torquentem, collum oblongum proferentem, denique toto illo thrasonico gestu exsultabundum, quem prae se ferre solet quum sibi triumphum de nihilo canit. Atque id est quod iam dixi, a rescribendo me ideo abstinere, quod nihil me profecturum apud eiusmodi hominem confidam. Si utrumque sibi contumeliosum existimat, et quod a me praeteritur, et quod minus honorifice de ipso apud vos loquor, perinde accipiat ut volet: modo ne quidquam praeter officium aut aequitatem me fecisse iure conqueratur. Condonare certe mihi debet, si illius voluntati morem hac in parte non geram. Petulanter maledictis certare non est meum. Huc autem me provocat. Atqui hoc consilio scripserat ut inter nos placide ultro citroque privatis epistolis velitaremur. Quid se optare dicat, nihil moror. Rem ipsam mecum paulisper expendite ac inde7) aestimate quo animo me lacessiverit. Postquam mihi inscitiam, hallucinationes, caecitatem obiecit, postquam dixit me perinde ineptire ac si oleum nunquam vidissem, turpiter desipere, ut nemo eius opinione adeo desipuerit, non contentus hac maledicendi insolentia altius evehitur.8) Non enim tantum me imposturis et strophis ludere 9) ait, sed 5) Sic G. T. B. S. omnino probandi. N. habent: enim. 6) Etsi G. T. B. At si (?) S. 7) idem T. B. itidem S. 8) Talia in Capunculi ep. N. 590 non leguntur verbo tenus, sed magis tecte ita ut nostrum nimium fuisse in criminando vix dixeris. 9) laedere T. B. S.