52:139 139 CAPUT I 1. Paulus et Silvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo patre et Domino Iesu Christo^ gratia vobis et pax a Deo patre nostro^ et Domino Iesu Christo. Brevitas inscriptionis, reverenter apud Thessalonicenses exceptam fuisse Pauli doctrinam indicat, et sine controversia honorem illi ab omnibus habitum quem merebatur. Nam quod in aliis epistolis se apostolum inscribit, hoc facit autoritatis sibi vendicandae causa. Quod ergo hic simpliciter sine honoris titulo privatum nomen usurpat, id argumento est, fuisse ultro ab iis, ad quos scribit, agnitum qualis erat. Conati quidem fuerant hanc quoque ecclesiam turbare Satanae ministri: sed irritas fuisse eorum machinationes apparet. Duos autem sibi adiungit, quasi communes epistolae autores. Nihil praeterea hic habetur quod non alibi expositum fuerit : nisi quod dicit, ecclesiam in Deo p a t r e et Christo. Quibus verbis (ni fallor) vere apud Thessalonicenses ecclesiam Dei esse declarat. Est igitur haec nota veluti approbatio verae et legitimae ecclesiae. Simul tamen inde colligendum est, non alibi quaerendam esse ecclesiam, nisi ubi praeest Deus, ubi Christus regnat: non aliam denique esse nisi quae in Deo fundata est, quae Christi auspiciis collecta est, et in eius nomen unita. 2. Gratias agimus Deo semper de omnibus vobis, memoriam vestri facientes in precibus nostris, 3. indesinenter memores vestri, propter opus fidei, et laborem charitatis, et patientiam spei Domini nostri Iesu Christi coram Deo et patre nostro, 4. scientes^ fratres dilecti, a Deo esse electionem vestram: 5. quia Evangelium nostrum non fuit erga vos in sermone solum, sed in potentia, et in spiritu sancto^ et in certitudine multa: quemadmodum nostis quales fuerimus in vobis propter vos. 2. Gratias agimus. Fidem eorum et reliquas virtutes laudat suo more : non tam ut laudet, quam ut ad perseverantiam hortetur. Hic enim ad pergendi studium non levis est stimulus, quum repu-