50:139 139 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 140 tantia vel ambitio appareat. Terum stultitia foedior est ac minus tolerabilis, si quis abs re glorietur: hoc est, mentiatur se esse quod non est. Nam ad levitatem accedit etiam tunc impudentia. Atqui apostolus hic pro testato sumebat, non veraciter magis quam humiliter se gloriari. Erasmus reddidit parco vobis: sed mihi magis placet abstineo, vel supersedeo, ut verti. Ne quis de me. Rationem adiungit: quia contentus sit personam sustinere quam illi Deus imposuit. Adspectus, inquit, et sermo nihil magnificum de me promittunt : non recuso igitur quin parvus censear. Hic perspicimus quanta fuerit hominis modestia, quem suae parvitatis, quam vultu et sermone prae se ferebat, minime piguerit: quum tamen tanta donorum excellentia refertus esset. Non tamen absurdum erit ita exponere, quod re ipsa contentus, nihil de se praedicet: ut oblique taxet pseudoapostolos, qui de se multa iactabant, quorum nihil cernebatur. Quamquam priore loco dixi quod magis probabam. 7. Et ne excellentia revelationum. Secunda ratio, quod Deus cohibere volens omnem in ipso insolentiam ferula eum domuerit. Ferulam hanc stimulum vocat, metaphora a bobus sumpta. Carni graece est in dativo. Itaque Erasmus transtulit per carnem: sed ego malo intelligere punctiones huius stimuli in carne eius fuisse. Nunc quaeritur quis ille fuerit stimulus. Ridiculi sunt qui Paulum existimant sollicitatum fuisse ad libidinem. Itaque repudiandum est illud commentum. Aliqui putarunt vexatum fuisse crebris capitis doloribus. Chrysostomo magis placet, ad Hymenaeum, Alexandrum et similes referre, qui a diabolo instigati plurimum molestiae Paulo facessebant. Ego sub hoc vocabulo comprehendi arbitror omne genus tentationis, quo Paulus exercebatur. Nam caro hic, meo iudicio, non corpus, sed partem animae nondum regeneratam significat. Ut sit sensus: Mihi datus est stimulus, quo caro mea pungeretur: neque enim adhuc sum adeo spiritualis quin obnoxius sim tentationibus secundum carnem. Nuntium praeterea Satanae vocat, propterea quod sicuti a Satana immittuntur omnes tentationes, ita simulatque nos adoriuntur, Satanam adesse admonent. Quare ad omnem sensum tentationis expergefieri nos convenit, et ad repellendos Satanae insultus mature armari. Id Paulo venire in mentem utilissimum erat: quia non patiebatur haec cogitatio ipsum instar hominis securi exsultare. Neque enim qui periculis adhuc circumcidetur et hostem formidat, triumphum canit. Dominus, inquit, optimo remedio providit ne offerar : nam dum occupor, cavendo ne me Satan circumveniat, reprimor a superbia. Quamquam non medebatur illi Deus hoc modo duntaxat: sed illum humiliando. Addit enim, qui