21:139 139 THEODORI BEZAE 140 iratum Calvinus nihil est moratus. Vocatur tamen ille in ius, cognitaque causa ex senatusconsulto infamiae damnatur, coniunctique duo illi falsi pastores exauctorantur, ipsaque adeo oenopolia interdicuntur: tantum abest ut malorum improbitas quidquam valuerit Quod autem incendium hoc anno repressum fuerat eo qui proxime sequutus est, nempe quadragesimo septimo supra sesquimillesimum, prorsus erupit, nec aliud tempus eo saeculo magis calamitosum incidit, Germaniae ecclesiis eo redactis, ut una cum proceribus et urbibus partim sese ultro dedentibus, partim vi captis, uno momento eversum videretur quidquid tot annis tantisque laboribus exstructum fuerat, eique demum beati a plerisque haberentur, quos istis tumultibus tempestiva mors eripuisset. His publicis tot ecclesiarum calamitatibus quantopere pium illud pectus cruciatum existimabimus, non aliter etiam in media pace in ecclesias quantumvis remotas affectum, quam si omnes illas humeris impositas gestaret? Quid vero? Quum summos illos viros quos amicissimos habuit Philippum dico, Bucerum, Martyrem, videret ita periclitantes, ut morti quam vitae propiores essent, quantis eum doloribus conflictatum putabimus? Fortissimo tamen animo Calvinum tempestates istas superasse, tum ipsius scripta testantur, tum etiam res ipsa comprobavit, quum domi multo acrius ab improbis vexatus suo tamen ex illo gradu ipsis ne tantillum quidem cesserit. Itaque, ut ad domestica certamina redeam, quum in eo totus esset, ut evangelium quod annunciabat ostenderet non in speculatione quadam, sed in ipsa christiana vita positum esse, hostes eos necessario expertus est, qui omni pietati ac honestati, ipsi denique patriae bellum indixerant. Eorum ut ante diximus facile princeps erat Perrinus ille, quum ea tum esset et illius et suorum conditio ut et ab ipsis extrema quaevis tentanda constaret, et improbi aperte instarent ut istorum omnium cognitio *) a presbyterio ad senatum transferretur. Presbyterium ex adverso urgere sancitas de ecclesiastica disciplina leges verbo Dei consentaneas, ipsiusque adeo senatus opem implorare, ne quid detrimenti acciperet ecclesia. Iudicavit senatus ratas esse ecclesiasticas leges oportere, illudque re ipsa confirmavit. Ac tandem quum ille sua audacia sese in extremum discrimen coniecisset, exitus totius rei is tum quidem fuit, ut senatu motus abrogatoque capitanei nomine privatus viveret. Haec autem omnia, etsi coram magistratu agebantur, dici tamen non potest quantopere Calvinum exercuerint: siquidem eousque semel in ipsa 1) de ipsorum flagitiis cognitio (Edd. rece.)