20:139 139 EPISTOLAE 4012.4015 140 4012. BULLINGERUS CALVINO. Anxius est propter statum rerum in Gallia quo novum militem mittunt Pagi catholici. {Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. vol* 129, olim Scrin. B. Bpp. Tom. 30, fol. 458. . Simler Vol. 108.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ¡ìeclesiae ministro fideli domino meo colendo et fratri carissimo. Genff. S. D. De Brentii et Ducis eius conatibus librisque in Galliam missis monui tuam pietatem proximis meis literis. Nunc valde sum anxius propter fratres in Gallia, ne quid eis accidat adversi. Lucernae enim in vicinia nostra novus conscribitur miles in Galliam ducendus. Multi metuunt lanienam parari fidelibus. Multi aiunt recrudescere bellum Gallo-Anglicum. Sunt qui dicunt, Regem Lugdunum venturum. *) Ego quid sit minime cogitare, nedum dicere possum. Moneo saltem mature, quod miles Lucernae conscribitur. Tu pro tua vigilantia fac ne hoc ignorent viri primores in Gallia, et illi quos haec scire refert. Si frustra anxius sum, condona hoc mihi: ego certe Galliae ecclesias amo, et has monere non desinam, amabo perpetuo. Bene vale. Tiguri 27. Augusti 1563. Festinantissime. Tuus Bullingerus. Salutant te fratres et symmystae omnes. Saluta D. Be&am, D. Ionvilleum, et caeteros. 4013. CALVIN A MADAME DE SENINGHEN.*) Exhortations a la constance dans la foi evangelique. 4012.1) Imo Rotomagum se contulit ibique a. d. XVI. Cal Sept. in solenni coetu (lit de justice) se in suam tutelam venisse declaravit simulque edictum pacis confirmavit et sub poena capitis omnes arma deponere iussit Parisienses. Ergo pro tempore sine causa suspiciones istae circumferebantur. 4013.1) Francoise ePAmboise, epouse de Charles de Croy, comte de Seningiien (Senigan, Seneghen, Mem. de Conde II. 84), mere d'Antpine de Croy, prince de Porcien. Le connetable de Montmoreney, sous pretexte de la suite du duc aiAr-