52:138 commendat. Sub finem vero quaestionem de resurrectione attingit: ubi declarat qualiter excitandi simus omnes a morte. Unde apparet, fuisse impios homines aut leves qui importune multa frivola ingerendo fidem eorum labefactare tentarent. Quare ut stultis ac superfluis disputationibus ansam praecidat, breviter tradit quid sentire debeant. Et quinto capite severius etiamnum prohibet de temporibus inquirere: sed perpetuo vigilandum esse admonet, ne subito et inopinato Christi adventu opprimantur. Hinc descendit ad varias exhortationes: atque ita claudit epistolam.