30:138 hominibus dare, ut paratam aeternam condemnationem fugiant. Sed pro ista cogitatione potius magis obfirmantur in flagitiis, ut videantur neque ratione ulla praediti, neque etiam quas meriti sunt poenas laturi: et vehementer tam ipsi Deo quam hominibus reluctantur et indignantur omni posito pudore et verecundia. Nos vero caveamus summopere ne istis similes simus: Deo reluctantes, ne longe sit deterior nostra conditio futura: quin potius Deo nostram turpitudinem palam evulgari volenti ultro subiiciamur et obtemperemus. Et hactenus de verbis illis Saulis dictum esto, quibus rogavit Samuelum ut secum veniret, seque honor are t coram senioribus populi et coram Israele, ut ea ratione suam apud ipsos autoritatem retineret. Quasi vero Samuel Dei decretum posset immutare: aut posset apud homines autoritatem obtinere qui Dei iudicio et manu deiiciebatur. Deus tanquam fulmine ipsum lata sententia percusserat, et nihilominus hominum favorem et benevolentiam sibi pollicetur. Quod quid aliud est, obsecro, quam Deum ex suo sensu metiri, et ipsi velut in faciem resistere? Procul a nobis absit tantus stupor: et Deum nobis infensum sentientes, ne a rebus creatis auxilium exspectemus: nam ita maiorem in nos condemnationem accerseremus. Nihilominus tamen Samuel illum comitari voluit: nempe quod, ut heri attigimus, nondum venisset exauctorationis illius tempus et momentum prophetae et hominum respectu : quod tamen apud Deum ratum erat. Sed nullus dum designatus successor fuerat, quem tamen ipsum a Deo promissum oportebat exspectari. David nondum unctus et inauguratus fuerat: ideoque Samuel regem adhuc ad tempus colit, licet tamen decreto Dei reiectum. Deinceps dicitur Saul adorasse Dominum : quibus verbis indicatur ipsum solenne fecisse sacrificium. Non ergo manifeste in Deum fuit impius, et divinae maiestatis contemptor: sed ita solent quorum non est mens recta semper aliquam prae se ferre pietatem, et aliquem splendorem, quasi Deo maxime subiici vellent. Sed non dubium est quin Saul fraudes in pectore agitaret, et rebellionem meditaretur, et aleret occultum virus, quod regno excidisset, quemadmodum id deinceps ipsa experientia confirmabit, et Deum interim adoret. An vero istud tantum ut coram populo pietatem simulet? Minime quidem : sed ille sibi ipse imponit : et ita peccatum peccato cumulat. Nam ita saepe solent homines pietatem simulare, quum tamen nulla pietas in illa ficta simulatione sit, sed mera potius hypocrisis. Sed maxima pars hominum dum multis externis caeremoniis Deum colunt, eundem sibi devinctum arbitrantur, quasi bene de illo meriti, et egregia quadam virtute praediti, quae cultum illum Deo et hominibus gratum reddere debeat. Verum nulla