21:138 nimium in congregationis coetu sese efferentem increpare coepit. Hoc ille non ferens reperit facile ex iis, in quorum scelera invehi solitus erat Calvinus, quorum favore et studio adiuvaretur, adeo ut, quum forte ageretur de pastore in mortui locum subrogando, palam ille cum suis sacrum ministerium ambiret. Quid multis? interposita sua autoritate iubet senatus istius rationem haberi. Obstitit cum suis collegis Calvinus, et quantopere hic ambitus verbo Dei repugnaret ostendit: obtinuitque bona cum senatus venia, ut scriptis ecclesiasticis legibus staretur. Erant tunc quoque in Galliis nonnulli, qui persequutionum metu initio lapsi eousque postea sibi placere coeperant, ut eos negarent peccare, qui in veram religionem intenti corpore duntaxat pontificiis sacris interessent. Hunc igitur perniciosissimum errorem iam olim a patribus damnatum Calvinus, cuius illi severitatem nimiam esse causabantur, et scripto luculento refutavit, et adiunctis doctissimorum theologorum, Philippi Melanchthonis, Buceri, Petri Martyris et ecclesiae Tigurinae sententiis ita coercuit, ut ab eo tempore piis omnibus foetuerit Nicodemitarum nomen. Ita enim illi vocabantur, qui errori suo sanctissimi viri illius exemplum praetexerent. Hunc annum alius *) nihilo mitior excepit. Praeterquam enim quod adversus frequentes nuncios de Caesaris adversus religionem molitionibus et pontificis fraudes, a quo submissos incendiarios ferebant, confirmandus erat civium animus: deplorandus erat in eo praecipue civitatus status, quod tantum abesset ut improborum petulantia tot ferulis domari se pateretur, [I? 6] ut contra magis efferretur adeoque prorsus erumperet. Erant enim ducem nacti vanissimum quidem, sed audacem et ambitiosum inprimis (quem idcirco Calvinus comici Caesaris nomine in suis epistolis designat), Amedeum Perrinum nomine, hoc etiam iampridem consequutum, ut generalis Capitaneus populi suffragiis crearetur. Is ratus id quod res erat, stare se suique similes vigentibus legibus ac praesertim Calvino assidue adversus eorum lasciviam detonante non posse, tandem quid una cum suis meditaretur aperte hoc anno prodere coepit: quod quum animadversum simul ac repressum fuisset senatorum autoritate, tacuit ipse quidem, sed ita ut mox apertius improbitas sese proderet. Ecce enim paulo post ex ipso senatu quidam in hominum coetu satis frequenti Calvinum ut falsa docentem corripit, a duobus ex pastorum collegio (ut existimatur) clanculum impulsus, ebrioso utroque, nec minus quam caeteri severitatem legum metuente. Et hunc quidem la- 1) MDXLvl.